Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. uictoresque grauant, tanta inter gaudia mitis
  2. et casus hominum reputans sub pectore, paene
  3. uicti merce redit praedamque et praemia belli
  4. direptis passim populis regique reformat,
  5. non sibi se pugnasse docens: decimam tamen offert [*]( Gen. 14, 18-20 )
  6. hostibus excussae, quae uera est hostia, praedae
  7. Melchisedech, cui tum summi pia cura parentis,.
  8. testatus uicisse deum meruitque futuri
  9. mystica praemonitus iam tunc libamina sacri
  10. sumere. et accepto maiora ad praemia cursu
  11. uoce sacerdotis tanti bona cuncta precantis,
  12. hoc famulum alloquii dominus quoque munere donat: [*]( Gen, 15, 1-4 )
  13. \'quandoquidem nullis cupidum te praeda subegit
  14. inlecebris, pretium fidei mercesque laborum
  15. mecum plena tibi est teque et tua cuncta tuebor
  16. heredi seruanda tuo, quem germine sero
  17. uentre tuo potius natum pius auctor amabis,
  18. quem iam mente cupis, pro quo placet iste Damascus,
  19. ascitus grege de famulo, dum dulcis alumni
  20. accendit patrios stimulans infantia sensus