Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- \'ne carparis\' ait, \'fratris quod prole relictus
- damna patris tuleris sancti. innumerabile uulgus [*]( Gen. 13, 16 )
- tu mihi solus eris, populi qui regna tenebis, [*]( Gen. 13, 14 et 15 )
- quae primo cum sole uides, quae uersus in arcton
- prospicis et tepido quae subdita respicis austro
- ac maris effusi circumdata litore claudi.
- haec tibimet prolique tuae populisque tuorum
- concedam aeternum semper uiuentibus aeuum.
- quis tu ut iam terris longe lateque fruaris,
- surge et quid pateant gressu prius hospite lustra.\' [*]( Gen. 13, 17 )
- Sic ait: ille libens paret sedemque relinquens [*]( 391] Uerg. Aen. II, 427 seruantissimus aequi. )[*]( 386 sicem (exp. et supra scr. Sicha\' m3) bechelemque (B supra b m3) 387 pinqua (quia supra qua wi3) 389 cuiquam ego quicquam (a ex t) 390 Descretus .. pleni (in ras.) 391 set ego et aeque (i supra e alt. m3) 393 Abr con (con exp. et am supra scr. m3) concessor (s supra r m3) 394 qua G quia 395 amnis (e supra i m3) 396 Iabitur, corr. G iordanis (I ex i pr. m3) 397 patruique B patriaeq; 398 sodomae (S ex s m3) loth (L ex 1 m3) 399 abram (A supra a m3) maesti (oe supra ae m3) 401 tuloris (e supra o m3) in*numerabile 402 regnat inebis (e supra i pr. m3) 403 arton (arct supra art m3) 404 Prospices (i supra e mz) 405 claudi (ex clulidi w2, a supra i ni3) 408 Quis (ei supra i m3) ut iam ego etiam 409 expectes qua pateant 410 relin ens (qu supra add. m3) )
- emigrat Chebronque subit subque ilicis atrae [*]( Gen. 13,18 )
- dispensata comis figit tentoria Mambrae
- auxiliumque nouis ductor catus addere castris
- hic quoque sollemnes domino struit, ut colat, aras.
- Interea, magno circum turbante tumultu [*]( Gen, 14, 1-7 )
- hostis adest auidus, uaria quem dote referta
- sollicitat tellus: campis inlisa resultat
- ungula et effusis errat populator habenis.
- Loth cum rege simul portis erumpit apertis [*]( Gen. 14, 8 )
422