Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. constringunt igni lateres operisque futuri
  2. materiam proprio malunt debere labori.
  3. hanc interstratum sic uincit utrimque bitumen;
  4. ut solidas simulent circumdata moenia cautes.
  5. iam turris properata subit, iam uertice nubes
  6. transilit et fruitur caeli propiore sereno,
  7. cum pater haec propriis regni consortibus infit: [*]( Gen. 11, 6 et 7 )
  8. \'en terrena phalanx quid non furiosa resignet,
  9. mortali quae structa manu contingere celsos
  10. credat posse polos et ad aethera ducere nostrum.
  11. nullus terreno uestitus corpore caelum
  12. ascendit, nisi qui caelo descenderit alto.
  13. sed quia — gens una est, eadem quoque forma loquendi —
  14. adsensu cupido suadentes praua secuta est
  15. turba nec excussit, quid fas permitteret, audens
  16. ardua, quae fieri per se natura uetaret,
  17. inpunita ferant tam uani damna laboris.
  18. ut tamen et uetitum norint, quod posse negatum est,
  19. iam descendamus tumefactaque corda superbo
  20. consensu uarii turbemus uocibus oris,