Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- terras diffuso potius renouasse profundo,
- non tamen offensi feriemus uerbere tali
- ulterius mortale genus, quamuis ruituras [*]( 6] Uerg. Aen. XI, 515 conuexo in tramite siluae 16] cf. Uerg. Acn. I, 521. XII, 888. 22] Hor. C. I, 3, 26 ruit per uetitum nefas. )[*]( 3 noe (N supra 11 ms) gratisque (e supra i m3) 5 septis aedes (d in ras. ni1) 7 septinis (e supra i pr. m3) 9 terrae ego aere (e alt. exp. m3) lacltnam sigtdficaui; fort. scribendum quos generant terrae solidae sternentur (e alt. corr. in 0 et sitpra v scriptum) 10 siluis Petschenig silitis (c supra t m3) 11 fort. odorato 12 flagrant 14 piorum (u ex corr. m7) 15 hominum M hominis usu (u alt. ex a m2) 16 quis ego. quod numine B nomine 19 nocentum ego nocentem 20 fort. penitus )
- per uarium facinus, per crimina pristina rursus
- humanas mentes uideam gentesque profanas.
- nam quia mortales plectenda ammittere numquam
- cessabunt, meritis semper condigna referre
- nos cessare decet. laeti UQV crescite alumni, [*]( Gen. 9, 1 )
- crescite securi fecundaque prole replete
- arua nouosque greges cunctis distendite terris.
- seruabunt elementa uices cunctisque diebus
- seminibus propriis reddetur debita messis.
- curret opus mundi conpar discordibus horis: [*]( Gen. 8, 22 )
- aestati certabit hiemps ac tempora librans
- ueris et autumni fugiens replicabitur annus.
- uosque, quibus regnum solidi permisimus orbis,
- quos tremit et dominos sentit genus omne animantum, [*]( Gen. 9, 2 )
- hoc legis seruare loco iurisque seueri
- praescriptis uinctos semper meminisse iubemus:
- inter tot species rerum, quas sponte mouentes
407