Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. meque per affectum, quem sexus sentit uterque,
  2. artificis scelerum fraus inprouisa subegit
  3. et, cum damnarer iusta pro crimine poena,
  4. sic piguit culpae, tanto mens icta dolore
  5. indignata sibi est, ut te, mitissime iudex,
  6. tunc mihi uindictam de me praestare putarem.
  7. idcirco et gemitus causae lacrimasque negaui,
  8. indignum uenia quia me reus ipse probabam,
  9. amplexusque animo solacia dulcia poenae
  10. hoc ipsum post haec sacra inter munera ponens
  11. pro uenia sceleris, quod sum damnatus, habebo..
  12. non igitur dirum est. at maiestate serena
  13. [*]( 47 ceu AI seu 48 uediri (i supra e, e supra i pr. vP) 51 fugerit M Fugeret 52 ueri (i ex o) 55 trepidanti M trepidante; trepida te G praecantis (a exp. et e supra i add. m3) 58 scelerum (u in ras. m2) 59 uictus .. ausus G uictos .. ausos 60 serpentis G Serpentes 62 artificis G Artifices (A in ras.) inprouisa (m supra n m3) subigit (e supra i pr. m3) 63 iusta .. poena G iusto .. poene .64 *icta (f eras.) 65 mittissime 67 causae ego *causa (au ex ui?) lacrimasquae (a exp. m3) 69 Amplexusquae (a eras.) animo (o ex u m2) solatia 70 ipsum (m ex in m1) post (p ex b) 71 damnatus (d ex cl m2) 72 durum Petschenig at ego ut )
    387
  14. exaudire uelis nil contra iussa precantes
  15. nec iam poscentes lacrimis, quod sponte benigna
  16. praestabis famulis, ut se censura resoluat,
  17. tota sed ut plenas teneat sententia uires.
  18. iussisti mota uictum me quaerere glaeba:
  19. damnatis igitur campis sunt arma mouendi
  20. danda — agros dumos steriles spinasque tenaces
  21. pro fructu dare: pura mihi prius ergo serenda est,