Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- non uocitante deo, propria qui uoce trementem [*]( Gen. 8, 15 )
- iussa Noen monuit sacris excedere claustris
- coniuge cum fida natis nuribusque pudicis
- et noua deductis iterum dare rura colonis
- cunctaque quae pariter proli seruata futurae
- humanos pollens opifex formauit in usus.
- quae, postquam data porta, ruunt: pars aera pennis,[*]( Gen. 8,19 )
- pars saltus siluasque petunt, pars mersa cauernis
- infoditur patulis terrae, pars libera campis
- exultat siccis et prato uernat aperto.
- at dominus, mundi sortitus regna secundi,
- cuncta Noe gaudens oculis ac mente capaci
- accipit atque animum nequit exsaturare replendo
- et cupido raptim perlustrans omnia uisu [*]( 516J Uerg. Georg. II, 47 luminis oras, cf. Aen. VII, 660. 524] Uerg. Aen. I, 83 qua data porta ruunt. 525] Verg. Georg. IIII, 53 saltus siluasque peragrant. )[*]( 503 parenties (e alt. eras.) 508 Addictos (c s. u.) sententiae (s ex c ni2, e tert. eras.) 510 fletus G fletur 514 propior B proprios 516 luminis (lu ex m) oras B auras, fort. recte, cf. indo script. 517 ut M Et 519 noen (N supra n pro m3) excedere G excidere 522 pariter ego pater 523 pollens (po m2 in ras.) 524 porta ruunt G portarunt 528 Ad (t supra d m3) 529 noe (N supra n m3) 530 nequid (t supra d mz) )
- ut noua miratur. noto fulgentior ortu
- et mage sol rutilus, ridet maiore sereno
- laeta poli facies et desperata uirescunt
- fetibus arua nouis. sed adhuc uersatur imago
- ante oculos tantae semper memoranda ruinae,
- inter aquas quid pertulerint, quid munere sacro
405