Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- praeceps, more breuis, seruaturusque tenorem
- sic furit et toto pariter desaeuit in orbe
- tam, quam in parte solet, rapido cum turbine mota
- tempestas sequitur saeuos aut nuntiat ignes
- fulminis et tonitru caelum terraeque reclamant.
- nec satis excidio est qui nubibus effluit imber: [*]( Gen. 7, 17 )
- antiquae laxantur aquae iamque aethere aperto
- in nubes uacuas caelum pluit, intima terrae
- halitus extendens, qui flumina sufficit, implet
- atque nouos pandit fontes torrentibus aequos.
- dumque uno inmixtum raptim se gurgite iungit
- quod caelum, quod terra uomit, quod nubila fundunt,
- inuoluit mersos mixtis cultoribus agros
- implicitosque greges stabulis, cum ciuibus urbes
- obruit: inter aquas populi periere ruinis.
- nulla manet rerum facies, tegit omnia fluctus
- crescendoque suum perdunt et flumina nomen,
- mox etiam cursum. nullis satiabilis umquam
- amnibus oceanus tam magna mole ruentes [*]( 456] Uerg. Aen. VIII, 369 Nox ruit et. 470] Uerg. Aen. VIII, 8 cultoribus agros. 471] Quid. Met. VIII, 553 cum gregibus stabula alta trabi. 474] cf. Quid. Fast. IIII, 338. )[*]( 450 inmergitur (m supra n m3) 451 putes Petschenig potes (st supra s m3) 452 det ego dat 453 pecudis (e supra i m3) numine (numin in ras. wt2) 455 primum (p in ras. m1, fuit b; u m2 ex corr.) 456 obduxeret (e supra et m3) 461 ignis (e supra i alt. m3) 464 lanantur (x supra n pr.) 465 caelum (e ex 1) 466 Halitus (H add. m3) fort. flamina implet (p ex b) 469 terra (~ del. m3) uomit G mouit 471 gregis (e supra i m3) urbes (urb in ras. m2) 473 tega (it supra & vi3) 475 umquam (n supra m pro m3) 476 magne (a supra e m3) )
- iam persentit aquas, aucto quas gurgite maior
403