Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- quem poenas soluisse uidet. nec sufficit istud
- supplicium blandis naro admiscere seuera:
- amandat longe uastasque relegat in oras. [*]( Gen. 4, 16 )
- hoc quoque munus habet, ne polluat arua piorum, [*]( 264] cf. Aus. Mos. 362. 270] cf. Lucr. VI, 841. )[*]( 259 mens (s ex m m2) recusans (s pro in ras.) 260 menbra (m supra n m3) 261 pereussoquae (a exp. m3) quo ego qua 262 horrcg (o supra rr »it4) 265 septi recussa B recassa 266 fulgor B fulgur 268 tremit M tremet 270 es (i supra e m3) humor 271 adstrictis (is in ras. m2) morte Jf murte (a ex u m2) 272 amittere 275 Quid .. quotiens corrupta; qui t. est quatiens Petsclienig 276 iam adelÚli, nam M saeui (ui in ms. m2; fuit gi?) 277 futuro (fut m2 in ras.) 278 Propositum (o pr. ex a) 279 quod (u ex a m2) custodia (i m2) uitae (i vi2) 280 Nec (c exp. 1Jtt) 281 pellas (oe supra e m3) 282 naro (m supra ro m3, sed deletum) 283 Amendat (a supra e w3) )
- ne scelus hoc populis fieri potuisse creandis
- testis poena probet, ne se permisceat umquam,
- ammoueat maestis ne se parentibus umquam
- gens damnata, bonis ne luctus semper acerbos
- ingerat et fratrum dispar ne causa dolore
- torqueat orbatos, illum quod lumina quaerant,
- istum quod uideant, in quo lugere necesse est
- hoc quoque, quod superest. summum est in funere nati
- qualiscumque malum: set tanto in crimine tali
- supplicio affecti quouis sub iudice peius
- perduntur uiui. quid quod mage conuenit ipsi
- a patriis longe damnato excedere terris,,
- cui secreta placent, grauiorque est poena uideri
- inter felices et pura mente beatos?
- uicturo post supplicium factique pudorem
- parcitur exilio. iam quod comes additur uxor [*]( Gen. 4, 17 )
395