Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. auctor primus eris caedis. te publicus hostis,
  2. te latro priuatus sequitur, tibi crimina plectent
  3. arma(ti) telis, gladiis et uindice ferro.
  4. militia scelus omne tua est populique futuri
  5. quod minus interitu iusso quam caede peribunt
  6. ad te summa redit. nec prorsus displicet istud
  7. moribus exemplum, quod fratris sanguine primum
  8. humanus fundi coepit cruor, ut facinus par
  9. sentiat admissum, tali quem crimine constat
  10. fraternum renouasse nefas, ratione docente
  11. omne hominis letum non prima sorte perempti
  12. esse necem fratris. tali tunc caede madentem [*]( Gen. 4, 9 )
  13. non aspernatur — tanta est clementia — dignum
  14. affatu censere deus facinusque negantem
  15. arguit et tanto leuiter pro crimine punit
  16. mensuram poenae facti de parte petendo,
  17. ut, quia praemonitus facinus conmittere dirum
  18. [*]( 252] Ouid. Met. I, 149 caede madentes. )[*]( 229 scelerum (e alt. ex o m3) certamina (a alt. ex i m3) 230 S*i 231 Frater (F in ras.) 232 saltim (e supra i m3) querelam 236 didignum (di pr. eras.) dicere ego adicere (ortum ex adiecit u. 235) 238 solutas M solutus 240 laetum 243 armati B arma teglis (g exp.) 245 iusto B 247 fratris* (s in ras.) 249 admissum B amissum crimine (superductum m2; sub m latet litt. alia) 251 laetum an priua? 252 fratris B fratri 253 aspernatur ego aspernatus dignum (i excorr. m2) 254 affatu ego affectu 256 facti (ti m2 ex a) 257 comittere )
    394
  19. non timuit, tremeret: meritum quod noluit esse
  20. supplicium fieret: quod mens haurire recusans
  21. duxisset leue, membra graue exagitata probarent,