Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- missilibus cautesque rotant, quarum una reducto
- altius ad nisum facilem dare certa lacerto
- obsequitur uotis oculosque animamque secuta
- et nudum in silicem media serpente resultat
- scintillamque ciet, sicco quae fomite pasta
- ac mox flamma fuit crinita incendia late
- extendens siccoque floret iam candida fumo.
- horruerant latebrasque gradu trepidante petebant,
- sed pauidos stupor ipse tenet curamque sagacem
- humani pandit uitii, quod cernere rursum
- et timidi metuenda uolunt paulumque remoti
- telluris dorso sterilis mirantur opacas
- procubuisse comas nemorum, sordere fauillis
- fuscarique diem, totas splendescere terras
- et lucem sub sole nouam. nec mente quieta
- accipiunt crepitus stridentibus undique siluis
- undantesque globos flammarum in sidera ferri,
- dum se radices demersus tendit ad imas
- ignis edax penitus, sumpto quo uicta calore
- terra rudis pandit generosa ad munera uenas