Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. lapsum sponte tua secum non esse fatetur
  2. et caelo cecidisse sacro? sed sancta parentis
  3. [*]( 441] Uerg. Georg. III, 383 uelatur corpora. 446] Uerg. Aen. II, 369 mortis imago; cf. III, 646. )[*]( 436 egenos (e alt. s. u. m4) 437 en ego et 438 Et rubuere 440 texunt G Exeunt consertis M conertis culpam G culpa 441 pudorem G putorem 442 trepidis (idis in ras., fuit **u) 447 solatia 448 corpus (post hoc te te inquam eras.) 449 adam (A supra a pr. m3) 452 pauidos ltI. pauidas (a alt. ex u m5) 454 quem (corr. ex rem) 457 quur (c supra qu m3) 458 eris M oris forto (u supra o pr.) )
    381
  4. desperare uetat pietas, clementia cuius —
  5. fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse —
  6. iustitiam excedit. nec tam me uoce seuera
  7. corripiens ubi sis, trepido quid pectore uoluas,
  8. tenet quam recreat, quod adhuc post crimina lapsum
  9. inmersumque metu latebris ac paene sepultum
  10. euocat et reuocat. ne longa exempla petantur:
  11. ipsa probat dominum mitem donatio culpae.
  12. Postquam excussa reos distinxit quaestio summos,
  13. incipit omnipotens — caelum, mare, terra loquenti
  14. intremit et uastos pandit concussa recessus,
  15. dumque reos punit sententia, Tartara fecit —:
  16. \'quandoquidem nostris tutum decedere iussis
  17. duxistis, serie sceleris qua culpa cucurrit,
  18. hac mihi iusta nouos feriet censura nocentes.
  19. inter cuncta, frui toto quae iussimus orbe, [*]( Gen. 3, 14 )
  20. tu maledictus eris et peior, quam tegis intus,
  21. inuida mens, coluber, qui caelum intrare creatos