Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- atque ideo augustos homini fas carpere fructus
- noluit esse deus, ne mentis nube remota
- dent animis oculos et quae sint optima, rerum
- \'altera pars per cuncta docens arcana peritos
- dis faciat similes.\' hic nunc excurrere paulum [*]( 386] Uerg. Aeu. IIII, 33 nec dulcis natos. 403 sq.] Uerg. Aen. VIIII, 131 rerum pars altera. )[*]( 379 Alternum (nu ex mi m2) 380 cog*ens (n eras.) 382 recipisse (se cepisse M) mentem (n ex m) 385 Ut (U m2 ex V) iam scire daret G iam (supra iam scriptum sa re; sa eras.) scidara 385 et 386 quod ego et Petschenig quid 387 quid? iam ego quidnam una ambos G cum in; cum deleuit G 388 Aeterna* 390 egeni* 391 dabat G dabit 395 animae B anima 397 euuam (E supra eu m3) 398 0 uitae G Quite 399 homines** ml hominis m2 dinoscere ml dignoscere m3 400 quo G Quod* 404 docens Petschenig ducens 405 Diis )
- fas fuat et turpes ueterum deflere ruinas.
- a nimium miseri gentiles, quos furor egit
- in uarios ritus! patet, in qua morte profani
- funditus occiderint. nomen plurale deorum
- serpentis primum sonuit uox impia diri,
- qui mortis tunc causa fuit. nam credula postquam [*]( Gen. 3, 6 )
- rupit sacrilegis praescriptum morsibus Eua,
- experti iam docta mali, solacia culpae
- quaerit et in crimen facilem tractura maritum,
- qua periit prior, arte petit. sic hoste subactus
- a gemino cedit sceleri miserabilis Adam
- pomaque libauit sacro blandissima suco.
- sed quia legis in his suberant praescripta seuerae
- plus quam uipereo mortem allatura ueneno,
- ut primum inlicito uiolarunt membra sapore,
379