Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- ergo opus adgreditur notum deus ictaque raptim [*]( Gen. 2. 21 et 22 )
- corda uiri tanto dissoluit languida somno,
- mentis ut experti pollens subducere costam,
- dum surgit caro iussa sequi pellisque recedens
- os simul et medium non intermiscet hiatum,
- inlaesis raperet membris et corpore sano.
- quae pandens, uarios mox et digesta per artus
- accepit formam calidaque animata medulla
- traxit opus uitae, sexu iam grata secundo,
- ac permissa suo uocitata est Eua marito.
- hoc nunc turba loco stolidissima desine tandem
- antistare sacro quicquam censere parenti:
- cur sic quippe uiri formata est femina membris
- prima sui, posset molli cum puluere fingi,
- posset et ex nihilo. causa est haec uera profecto,
- ne naturalis potius sibi sumeret ordo
- uel quod homo ex homine est liquidoque patisceret orbi
- omnia facta simul tunc, ut cognatio quaedam [*](357] Uerg. Aen. V, 249 praecipuos .. addit honores. 362] Quid. Her. X, 9 somno languida. )[*](353 manu (11 s. u.) 354 inobs (p supra b m3) 355 nemo (e ex o vi2) 356 homni 357 conlatus B conlatu 359 Inpar (m supra n m3) 360 materiem (te s. tt.) 361 raptim (m eras.) 364 recedens M recidens 365 intermiscet M in termis ur uel at (cir m5) 367 et digesta M edigesta 368 calidaquae medulla (m2 in ras.; fuit s******, secundo?) 370 eua . (E supra e m3) 371 stolidisisima 373 sit (c supra t mn) quippe (p alt. s. u. m3) 377 *liquidoque patisceret ego partisceret )
- alternum curae propriae misceret amorem, *
- semet in alterius cogens agnoscere membris.
378