Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et sit imago dei. similem decet esse creanti,
  2. liber ad arbitrium fruitur qui mente creatis.\'
  3. dixerat haec et factus homo, seu corpore toto
  4. sine anima ac specie, forsan quo more futura,
  5. quo facienda facit, quo factum semper habebat
  6. iam prope (prae)terito quod nondum accesserat aeuo.
  7. et mox praepositum rebus cum coniuge iussit
  8. crescere per subolem terrasque replere uacantes. [*]( Gen. 1, 28 )
  9. iam bene sic dicente deo natura creandi
  10. inposita est cunctis, quae per se uiua mouentur.
  11. Septima lux magnum uidit cessasse parentem, [*]( Gen. 2, I sq. )
  12. sed generum numeros tantum desisse creare
  13. et requiem tenuisse suam, meritoque sacrata est, [*]( Gen.2,3 )
  14. diuersum quae uidit opus; namque hoc quoque plenum est
  15. uirtutis cessasse deum, posuisse labores.
  16. formam progenitis, qua praemia digna pararent,
  17. bis ternis satis est dominum spectasse diebus:
  18. septima lux docuit ueneranda exempla quietis,
  19. quam sperare iubet populos pro munere uitae
  20. semper post operum tribuendam facta piorum.