Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- nullo fine leuent molli differta sagina,
- ni uelox uastis praescribat terminus aeui.
- corporibus fauet ipse liquor genitalis alumnis,
- qui terrae quoque germen alit cumulataque membra
- dissoluit potius, -quae plus extenderat umor.
- hinc uolucres quoque, molle genus, traxere uigorem.
- dum liquidas conformat aquas inmissaque pontum
- uita subit, feruent iterum tumida aequora partu [*]( 104] Uerg. Georg. I, 452 uarios errare colores. 120] Uerg. Georg. IIII, 13 squalentia terga.. )[*]( 103 pingentia (a ex u) 106 spicula G picula 107 alacris 108 obducit (du in ras.) lucisque profundae (isque p in ras.; fuit ***f uel s) 109 signataque limite (que 1 in ras.) 110 disseciens ex d**ecans statione (one in ras.) 111 Praecipitisquae (squ in ras.) nomerosa uice redire corrupta; temptabam (cum) uice retro; redire ex ire (u. 112) ortum esse uidetur 112 iussum ego iussus (u pr. ex a m2) 114 Y in mg. m1 Quinta (mai. litt. in.) corpora (p in ras.) 115 liquor (liqi in ras.) profundo ego profundum 119 cogit et B Cogitet 124 comulataque 125 fort. penitus quae ego qui 126 uolucris 128 feruent iterum ego feruenti tetrum )
- non sibi feta suo, iamiamque emissa profundo
- squamea turba salo summas dum surgit in undas,
- quae uolitabat aquis, sensim natat aere puro
- et docet aetherios contingere posse recessus
- hoc animal, nitidis quod rursum nascitur undis.
- Iam bis terna dies claro radiabat Olympo [*]( Gen. 1, 24 )
- tertia post calidi genitalia munera solis, -
- iamque tepens tellus grauidos laxauerat artus,
- cum maiora agitans iussit deus edere terram
- omne animal, ratio uegetat quod sola mouendi,
- cui seruire datum quo rerum postulat usus.
- nec mora: prorumpunt fetis uitalia terris
369