De Machabeis

Victorinus, Marius

Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ecce secunda mihi partus producitur aetas.
  2. quam similis fratri formoso pectore, dura
  3. si sequeris primi partus uestigia nostri
  4. esse meus poteris. et sic reparare salutem.
  5. quam iam frater habet. matris praecepta secutus.
  6. pone meus. Regisque minas contemne furentis.
  7. regnaque quaeque paruula habentia tempora dantur.
  8. non poterit post ista tibi Rex iste nocere.
  9. temporis ecce leuis accensus cogitur ignis
  10. uirtutis locus est. languentem pone timorem.
  11. sume mores nostri generis si sensus inhaeret.
  12. hic qui sceptra tenet. regno qui saeuit in isto.
  13. tempus inane cogit, regnum uitamque creauit.
  14. damnarique nocens aeternos sentiet ignes,
  15. tu securus eris. turba comitante piorum.
  16. accipe nate meos uultus. et respice coelum.
  17. autoremque deum per quem tibi uita paratur
  18. hac melior. fratrisque tui uestigia calca.
  19. non quod Rex iubet. sed quod deus imperat audi
  20. sicut erat. monitus matrem coelumque uideret.