Scorpiace

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Magnum de modico malum scorpio terra suppurat. Tot venena quot genera, tot pernicies quot et species, tot dolores quot et colores. Nicander scribit et pingit. Et tamen unus omnium

violentiae gestus de cauda nocere, quae cauda erit quodcumque de postumo corporis propagatur et verberat. Proinde scorpii series illa nodorum venenata intrinsecus venula subtilis arcuato impetu insurgens hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit. Unde et bellicam machinam retractu tela vegetantem de scorpio nominant. Id spiculum et fistula est patula tenuitate in vulnus et virus, qua figit, effundit. Familiare periculi tempus aestas; Austro et Africo saevitia velificat. In remediis naturalia plurimum; aliquid et magia circumfigat; medicina cum ferro et poculo occurrit. Nam et praebibunt quidam festinando tutelam; sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia, signandi statim et adiurandi et unguendi hestia calcem. Hoc denique modo etiam ethnicis saepe subvenimus, donati a deo ea potestate quam apostolus dedicavit cum morsum viperae sprevit. Quid ergo promittit stilus
iste, si fides de suo tuta est? Ut et alias de suo tuta sit, cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis et genus varium, et uno modo armantur, et certo tempore subornantur, nec alio quam ardoris. Hoc apud Christianos persecutio est. Cum igitur fides aestuat et ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt calentes et ipsi offendere, figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes tum infirmos, plerosque vero in ventum et si placuerit Christianos, numquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxavit, praesertim cum aliqua iam atrocitas fidem martyrum coronavit. Itaque primo trahentes adhuc caudam de affectibus applicant aut quasi in vacuum flagellant: Haeccine pati homines innocentes? Ut putes fratrem aut de melioribus ethnioum. Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt: Perire homines sine causa. Perire enim, et sine causa, prima fixura. Exinde iam caedunt. Sed nesciunt simplices animae, quid
quomodo scriptum sit, ubi et quando et coram quibus confitendum, nisi quod nec simplicitas ista, sed vanitas, immo dementia pro deo mori, ut qui me salvum faciat. Si is occidit, qui salvum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel occisus est, ne occideremur. Si vicem repetit, num et ille salutem de mea nece expectat? An deus hominum sanguinem flagitat, maxime si taurorum et hircorum recusat? Certe peccatoris paenitentiam mavult quam mortem. Et quomodo non peccatorum desiderat mortem? Haec et si qua alia adinventa haereticorum venenorum quem non vel in scrupulum figant, si non in exitium vel in bilem, si non in mortem? At tu, si fides vigilat, ibidem scorpio pro solea anathema inlidito et relinquito in suo sopore morientem. Ceterum, si plagam satiaverit, intimat virus, et properat in viscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, caro spiritus exolescit, nausea nominis inacrescit. Iam et ipsa mens sibi, quo vomat, quaerit, atque ita semel infirmitas, qua percussa est, sauciatam fidem vel in haeresim vel in saeculum exspirat. Et nunc praesentia rerum est medius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo.
Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probaverunt, alii fustibus interim et ungulis insuper degustata martyria in carcere esuriunt. Nes ipsi ut leperes, destinata venatio, de longinquo obsidemur, et haeretici ex more grassantur. Itaque tempus admonuit adversus nostrates bestiolas nostram mederi theriacam stilo temperare. Qui legeris, biberis. Nec amarum potio. Si eloquia domini dulcia super mella et favos, inde pigmenta sunt. Si lacte et melle promissio dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. Vae autem qui dulce in amarum et lumen in tenebras convertunt! Perinde enim et qui martyriis refragantur salutem perditionem interpretantes tam dulce in amarum quam lucem in tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam illi beatissimae praevertendo tam amarum pro dulce quam tenebras pro luce supponunt.

Sed nondum de bono martyri, nisi de debito primum, nec ante de utilitate eius, quam de necessitate discendum. Auctoritas divina praecedit, an tale quid voluerit atque mandaverit deus, ut qui negant bonum non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint.

Ad officium haereticos compelli non illici dignum est. Duritia vincenda est, non suadenda. Et utique satis optimum praeiudicabitur quod probabitur a deo constitutum atque praeceptum. Sustineant evangelia paulisper, dum radicem eorum exprimo legem, dum inde elicio dei voluntatem unde et ipsum recognosco: Ego sum, inquit, deus deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum eorum quae in caelo et quae in terra deorsum et quae in mari infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego enim dominus deus tuus. Item in eadem Exodo: Ipsi vidistis, quod de caelo locutus ad vos sim. Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis. Secundum haec et in Deuteronomio: Audi Israël, dominus deus tuus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et totis viribus tuis et ex tota anima tua. Et rursus: Nec obliviscaris domini dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti ex domo servitutis. Dominum deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis,
et in nomine eius deierabis. Non ibitis post deos alienos et deos nationum, quae circum vos, quia et deus aemulator dominus deus tuus in te, et ne iratus indignetur et exterminet te a facie terrae. Sed et proponens benedictiones et maledictiones: Benedictiones, inquit, si audieritis praecepta domini dei vestri, quaecunque ego praecipio vobis hodie, et non erraveritis de via quam mandavi vobis, ut abeuntes serviatis deis aliis, quos non scitis. De quibus omnifariam extirpandis: Perditione perdetis omnia loca, in quibus servierunt nationes deis suis, quas vos possidebitis hereditate, super montes et colles et sub arbores densas, quasque effodietis aras eorum, evertetis et comminuetis staticula eorum, et excidetis lucos eorum, et sculptilia ipsorum deorum concremabitis igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo. Adhuc ingerit, cum introissent terram promissionis et exterminassent nationes eius: Cave tibi, ne sequaris eas, posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum dicens, Quemadmodum faciunt nationes deis suis, ut et ego ita faciam. Sed et, Si ipse prophetes, inquit, exsurrexerit in te aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et venerit, et dixerit, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scitis, ne audiatis sermonem prophetae aut somniatoris illius, quia temptat vos dominus deus vester, an ex toto corde vestro et ex tota anima vestra timeatis deum. Post dominum deum vestrum abibitis, et hunc timebitis, et praecepta eius custodietis, et vocem eius
audietis, et illi servietis, et illi adiciemini. Prophetes autem vel somniator ille morietur; locutus est enim ad seducendum te a domino deo tuo. Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae par est, clam dicens, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum, quae circum te proxime aut longe, ne velis ire cum illo, et ne audieris eum. Non parcet oculus tuus super eum, nec desiderabis nec salvabis eum; annuntians annuntiabis de eo. Manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum, et manus populi tui in novissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesivit avertere te a domino deo tuo. Subicit etiam de civitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transisse ad deos alios, ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa eius, et colligerentur omnia spolia eius in omnes exitus eius, et igni cremarentur in omnibus viis suis, et cum omni populo in conspectu domini dei, et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur amplius, nec adhaerebit quicquam manibus tuis ex devotamento eius, uti avertatur dominus ab indignatione irae suae. Maledictionum quoque ordinem ab idolorum execratione commisit: Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile aspernamentum, opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito. In Levitico vero: Ne sequimini, inquit, idola, et deos fusiles non facietis
vobis. Ego dominus deus vester. Et alibi: Filii Israël famuli pueri mei. Hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego dominus deus vester. Non facietis vobis manu facta nec sculptile staticulum statuetis vobis. Nec lapidem scopum ponetis in terra vestra. Ego dominus deus vester. Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt a domino, utique pertinentia quoscumque dominus deus Israëlis perinde de Aegypto superstitiossimi saeculi et de domo humanae servitutis eduxerit. Sed et deinceps omne os prophetarum eiusdem dei vocibus sonat, eandem legem suam eorundem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dii nationum argentum et aurum, oculos habent nec vident, aures habent nec audiunt, nares habent nec odorantur, os, nec loquuntur, manus, nec contrectant, pedes, nec ingrediuntur. Similes erunt illis qui ea faciunt et qui fidunt in illis.

Nec putem disceptandum, an digne deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstionis avulserit rursus in Aegyptum regredi nolit, an digne a se non patiatur absistere quos sibi adlegit. Ita nec illud expectabit retractari nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam quam voluit observatam, quando frustra instituisset, si observari eam noluisset, et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset. Sequitur enim, ut has definitiones dei adversus superstitiones tam evictas quam etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. Aberat apud deum in monte Moyses, cum populus tam necessariam absentiam eius impatiens deos sibi producere quaerit quos potius ipse perdiderit. Urgetur Aaron, et iubet

inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces. Sapiens ignis effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet, inter cetera animalia bovis etiam cuiusdam consecratricem. Itaque tria milia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt. In Arithmis cum divertisset Israël apud Sethim, abeunt libidinatum ad filias Moab, invitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur, edunt denique de pollutis eorum, dehinc et adorant deos gentis et Beelphegor initiantur. Ob hanc quoque idololatriam moechiae sororem viginti tria milia domesticis obtrumcata gladiis divinae irae litaverunt. Defuncto Iesu Nave derelinquunt deum patrum suorum et serviunt idolis Baalim et Astartis, et iratus dominus tradidit eos in manibus diripientium, et diripiebantur ab
illis et venumdabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a facie inimicorum suorum. Quocunque processerant, manus erat super illos in mala, et compressati sunt valde. Post quae instituit super illos deus Critas, quos Censores intellegimus. Sed nec istis obaudire perseveraverunt. Ut quis Critarum obierat, illi ad delinquendum supra quam patres eorum, abeundo post deos aliorum et serviendo et adorando eos. Itaque dominus iratus. Quoniam quidem, ait, transgressi sunt gens ista pactum meum, quod disposui patribus eorum, et non audierunt vocem meam, et ego non advertam ad auferendum virum a facie eorum ex nationibus, quas reliquit decedens Iesus. Atque ita per omnes paene annales Critarum et deinceps Regum reservatis gentium circumcolarum viribus bello et captivitate et iugo Alloghylorum iram dispensavit Israël, quotienscumque ab illo maxime in idololatrian exorbitaverunt.

Hanc igitur si a primordio constal et prohibitam, de tot tantisque praeceptis, et numquam inpune commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen deputari apud deum, quam huiusmodi transgressionem, ultro intellegere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem iam tunc martyriis patrocinatam non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatrian. Aliter enim martyria non evenirent. Et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat. Nunc enim de dei voluntate conpungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc

negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium deum insinuet, cuius haec non sit voluntas, aut nostrum nihilominus destruat, cuius talis sit voluntas, aut omnino neget voluntatem dei, si ipsum negare non poterit. Nos autem de deo alibi dimicantes et de reliquo corpore haereticae cuiusque doctrinae nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius dei quan(??) Israëlis eam defendentes voluntatem quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex iudiciis punitae idololatriae. Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praecepti praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum, vim scilicet, quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria. Et utique qui inponit praeceptum, extorquet obsequium. Non potuit ergo noluisse ea evenire per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi, ne quem alium deum dicam, ne vel dicendo, non minus lingua quam manu, deum fingam neque alium adorem aut quo modo venere, praeter unicum illum, qui ita mandat, quem et iubeor timere, ne ab eo deserar, et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. Huic sacramento militans ab hostibus provocor. Par sum illis, si illis manus dedero. Hoc defendendo depugno in acie, vulneror, concidor. occidor. Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali eum sacramento consignavit?

Habes igitur dei mei voluntatem. Occursum est huic plagae. In alium ictum consideremus de voluntatis qualitate. Longum est, ut deum meum bonum ostendam, quod iam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. Malum enim deum quis praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut deum negare debebit quem malum existimarit, aut bonum quem deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas eius qui nisi bonus non erit deus. Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas quam deus voluit, martyrii dico, quia bonum non nisi bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eundem deum a quo prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur idololatriae martyrium. Malo autem obniti et adversari nisi bonum non potest. Non quasi negem esse aemulationem tam malorum inter se quam et bonorum, sed alia condicio est huius tituli. Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat quis non bonum pronuntiabit? Quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii quam mortis et vitae? In tantum vita martyrio deputabitur, quantum morti idololatria. Vitam qui malum dixerit, habet mortem, quam bonum dicat. Est et haec perversitas hominum salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quaeque medicamina devitare, aut mori denique citius quam curari desiderare. Nam et medicinae praesidium plures qui refugiunt, plures stulti, plures timidi et male verecundi. Et est

plane quasi saevitia medicinae de scalpello deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari et inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores utiles affert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat, adhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum easdem mercede cumulabit et artifices optimas praedicabit et saevas iam negabit. Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem. Licebit et deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare. Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medellarum adversus qualitates querellarum, cum quasi de perverso auxiliatur per ea subveniens per quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit, et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus defusa insuper venula revocat. Deum vero et quidem zeloten culpandum existimabis, si voluit certasse cum causa et iniuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo iuvare, animam eripiendo servare. Perversitas, quam putas, ratio est; quod saevitiam existimas, gratia est. Ita deo de momentaeis aeterna medicante magnifica bono tuo deum tuum; incidisti in manus
eius, sed feliciter incidisti. Incidit et ille in aegritudines tuas. Homo semper prior negotium medico facit, denique sibimet ipse periculum mortis attraxit. Acceperat a domino suo ut a medico satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus inportunam interim noverat. Audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit. Edit inlicitum et transgressione saturatus in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire qui voluit. Sed dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes. Ita, et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit. Quid gravatur nunc pati homo ex remedio quod non est tunc gravatus pati ex vitio? Displicet occidi in salutem cui non displicuit occidi in perditionem? Nauseabit ad antidotum qui hiavit ad venenum?

Sed si certaminis nomine deus nobis martyria proposuisset, per quae cum adversario experiremur, ut, a quo libenter homo elisus est, eum iam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis quam acerbitas dei praeest. Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem iam et inculcatorem eius voluit efficere per

virtutem, ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam, ut, qui gaudebamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos, contentionsa sollemnia et superstitiosa certamina Graecorum et religienum et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret iam et Africae liquuit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando inquietant donatam Pythice agone post stadii senectutem. Ita ab aevo dignissimum creditum est studiorum experimentum committere artes, corporum et vocum praesentia exprimere, praemio indice, spectaculo iudice, sententia voluptate. Qua nuda sunt proelia, non nulla sunt vulnera; pugni quassant, calces arietant, caestus dilaniant, flagella dilacerant. Nemo tamen agonis praesidem suggillans erit, quod homines violentiae obiectat. Iniurianrum actiones extra stadium. Sed, quantum livores illi et cruores et vibices
negotiantur, intendet, coronas scilicet et gloriam et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas et, qualem potest praestare saeculum, de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult; corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam iniuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus? carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos cum ignominia submovere? Nimirum praescribis deo, quibus temporibus aut modis aut locis de familia sua iudicet, quasi non et praeiudicare iudici congruat. Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed proprii profectus, nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus aestuent? Aut quomodo multae mansiones apud patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo et stella ab stella distabit in gloria, nisi pro diversitate radiorum? Porro et si fidei propterea congruebat sublimitati et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice compensationem, cum caro et anima dependitur — quibus in homine nihil carius est, alterum manus dei, alterum flatus, — ipsa
dependi in profectu quorum est profectus, ipsa erogarit quae lucri fiant, eadem pretia quae et merces. Prospexerat et alias deus inbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per montes et saltus et humeris essent reportandi. Posuit igitur secunda solatia et extrema praesidia, dimicationem martyrii et lavacrum sanguinis exinde securum. De cuius felicitate David: Beati quorum dimissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputaverit deus delictum. Proprie enim martyribus nihil iam reputari potest, quibus in lavacro ipsa vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem peccatorum, quae deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua, quam pro deo ponit, hominem martyrem excudit. Hac tu remedia, consilia, iudicia, spectacula etiam dei atrocitatem vocabis? Sanguinem hominis deus concupiscit? Et tamen ausim dicere, si et homo regnum dei, si homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio invidiosa est in qua aut gratiae aut iniuriae communis est ratio.

Incutiat adhuc scorpius homicidam deum ventilans, horrebo plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem,

sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex sophiae suae persona, voce Solomonis. Sophia, inquit, iugulavit filios suos. Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulavit, dum in vitam, et rationaliter, dum in gloriam. O parricidii ingenium! o sceleris artificium! o argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Esaiam hic exclamat: Ego dei sum; et hic vociferatur: In nomine Iacob; et alius scribit: In nomine Israëlis. O bonam matrem! opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi, ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet? Audio enim et alibi dicentem deum: Uram illos sicut uritur aurum, et probabo illos sicuti probatur argentum. Utique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: Si deus filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonavit nobis? Vides, quomodo etiam proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia divina iugulaverit, utique victurum, immo et ceteros in vitam redacturum. Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidavit. Verba non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit, credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. Quis enim, inquit,
cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum instruat, aut viam intellegentiae quis demonstravit illi? Sed enim Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum hominum victima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum Iovi media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam retractat, aut non ratione praesumit aliqua aut inaestimabile dei sui voluntate. Si noster quoque deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollincterem sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus comedisset?

Unum igitur gradum insistimus et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit David, non, opinor, ista communis et omnium debitum (atquin ista etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis), sed illa quae in ipso aditur ex tetimonio religionis et

proelio confessionis pro iustitia et sacramento. Sicut Esaias, Videte, inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo animadvertit; a facie enim iniustitiae perit iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim iustitia vim patitur. Statim ut coli deus coepit, invidiam religio sortita est. Qui deo placuerat, oceiditur, et quidem a fratre. Quo proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata insectata est, denique non modo iustorum, verum etiam et prophetarum. David exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur, Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis et prophetarum, nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et iam patiendo quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret, moriendum scilicet adversus idololatrian. Meminerant enim et Hieremiae scribentis ad eos, quibus illa captivitas imminebat: Et nunc vide-
bitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super humeros ostentantes nationibus timorem. Cavete igitur, ne et vos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo vestro: Te domine adorare debemus. Itaque dixerunt a deo concepta fiducia, quando vigore animi condicionales minas regis excutiunt: Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti, adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius mentiti viderentur. Nam et Danielem, nullius praeter dei supplicem et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna praesumptio de deo falli debuisset. Ceterum pati oportebat omnem dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatrian provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius, quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.

Superest, ne antiquitas suum forte habuerit sacramentum, novitatem Christianam recensere, quasi et de deo aliam ac proinde disciplina quoque aemulam, cuius sophia filios suos iugulare non norit. Plane, alia in Christo et divinitas et voluntas et schola. Martyria aut nulla in totum aut aliter intellegenda

mandarit qui neminem ad huiusmodi discrimen hortetur, qui pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit, et ideo praeceptorum principia deducens, Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur ob iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum? Hoc quidem absolute ad omnes; dehinc proprie ad apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint et persecuti fuerint et dixerint adversus vos omnia mala propter me: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in caelo: sic enim faciebant et prophetis patres illorum: ut etiam prophetaret, quod et ipsi occidi haberent ad exemplum prophetarum. Quamquam et si omnem, hanc persecutionem condicionabilem in solos tunc apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce spiritus sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos et apostolici seminis frutices. Nam et sic rursus ad apostolos dirigit: Ecce ego mitto vos tamquam oves in medio luporum, et: Cavete ab hominibus; tradent enim vos in consessus et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges perducemini mei causa, in testimonium illis et nationibus et cetera. Cum autem subicit: Tradet autem frater fratrem et pater filium in mortem, et insurgent filii in parentes et mortificabunt eos, manifeste iniquitatem istam in ceteros pronuntiavit, quam in apostolis non invenimus. Nemo enim eorum aut fratrem aut patrem passus est traditorem, quod plerique iam nostri. Dehinc ad apostolos revocat: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos, quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita ipsam hanc traditionem nunc ad apostolos, nunc ad omnes disponendo eundem in universos nominis exitum effundit in quibus consederit nomen
cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste salvus fiet. Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem, nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem quam pati finem. Et ideo: Non est discipulus super magistrum, statim sequitur, nec servus super dominum suum, quia cum magister et dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem, multo magis servi et discipuli eandem expendere debebunt, ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur, quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini et magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet non cos timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere non valeant, sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus et animam occidere et perdere possit in gehennam. Quinam hi solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supra dicti, homines opinor? Quis etiam animae dominator, nisi deus solus? Quis iste, nisi ignium comminator, nisi is, sine cuius voluntate nec passerum alter in terram cadit, id est nec altera ex duabus substantiis hominis, caro aut anima? quia et capillorum apud eum regestus est numerus. Nolite ergo metuere. Cum super dicit: Multis passeribus antistatis, non frustra, id est non sine emolu mento casuros in terram repromittit, si magis ab hominibus quam a deo occidi eligamus. Omnis igitur, qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo, qui in caelis est. Et omnis, qui negaverit me coram hominibus, et ego negabo illum coram patre meo, qui in caelis est. Manifesta, ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis, etsi dispositio diversa est. Qui se Christianum confitetur, Christi se esse testatur, qui Christi est, in Christo sit necesse est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se Christianum
confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo. Porro in Christo confitendo Christum quoque confitetur, qui sit in Christo, dum et ipse in illo est, utpote Christianus. Nam et si diem dixeris, lucis rem ostendisti, quae diem praestat, licet non dixeris lucem. Ita etsi non directo pronuntiavit, Qui me confessus fuerit, non est diversus actus quotidianae confessionis a sensu dominicae pronuntiationis. Quod enim est qui se confitetur, id est Christianum, etiam id, per quod est, confitetur, id est Christum. Proinde qui se negavit Christianum, in Christo negavit, negando se esse in Christo, dum negat se Christianum; et Christum autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum quoque negabit. Ita et qui in Christo negaverit, Christum negabit, et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset igitur etsi de confitendo tantummodo dominus pronuntiasset. Ex forma enim confessionis contrario quoque eius praeiudicaretur, id est negationi, perinde negatione negationem rependi a domino, quemadmodum confessione confessionem. Et ideo cum in forma confessionis etiam negationis condicio intellegatur, apparet ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter dominus pronuntiavit, quam de confessione dicendo, Qui me negaverit, non, Qui in me. Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam, ut qui se Christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare. Sicut non olim pro! auspice cum tota fide quorundam colluctatum hoc modo horruimus. Itaque frustra erit dicere: Etsi me negavero Christianum, non negabor a Christo, non enim ipsum negavi. Ex illa enim negatione tantundem tenebitur, qua se Christianum negando Christum in se negans etiam ipsum negavit. Plus est autem quod et confusioni confusionem comminatur: Qui
me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram patre meo, qui est in caelis. Sciebat enim a confusione vel maxime formari negationem; mentis statum in fronte consistere; priorem esse pudoris quam corporis plagam.

Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae nec per hunc commeatum vitae nec apud homines huius communis naturae confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis et in vita ista et sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae de corporibus excesserint et per singula tabulata caelorum de recepto dispici coeperint et interrogari arcana illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines, Teletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini. Nostrates

enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines probabat, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen et locustas deputavit, etiam irrationalibus iumentis adaequavit. Plane, ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intellegendum praeter nos, quod, quia constat esse, comparatione potuit induere salva et proprietate generis et singularitate. Neque enim si vita vitiata est, ut despectui iudicata despectis compararetur, statim natura sublata est, ut alia in nomine eius deputaretur. Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit Christus homines quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? Et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Vide, an servaverit genus a quibus et testimonium sui expectet et in quos iustitiae vicem mandat. Illos autem caelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea et Cephea et Erigonam et Ariadnam inter sidera delineabit. Quis autem prohibuit dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit, ut ita esset positum: Qui in me confessus fuerit coram
hominibus in caelis, et ego in illo confitebor coram patre meo, qui in caelis est? Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluisset, si caelestem praecepisset, quia nullos alios homines noveram praeter incolas terrae, ne ipso quidem adhuc tunc in caelis homine conspecto. Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus illic prober, quo non nisi iam probatus inponerer, illic de praecepto examinarer, quo nisi admittendus pervenire non possem? Christiano caelum ante patet quam via; quia nulla via in caelum, nisi cui patet caelum; quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates ianitrices adfirmas iuxta Romanam superstitionem. Carnum quendam et Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates? Si umquam legisti apud David, Auferte portas, principes, vestras, et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae, si item audisti apud Amos, Qui ascensum suum aedificat in caelos, et profusionem suam fundat in terras, scito et ascensum illum exinde complanatum vestigiis domini et introitum exinde reseratum viribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, qui non dinosci habeant illic, sed agnosci, nec interrogari, sed admitti. Nam etsi adhuc clausum putas caelum,
memento claves eius hic dominum Petro et per eum ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic negandum. Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero huius praecepti desertione, honeste in caelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui, sustinebo maiores potestates, qui minoribus cessi, merebor denique admitti, iam exclusus. Suppetit adhuc dicere: Si in caelestibus confitendum, et hic negandum est. Nam ubi alterum, ibi utrumque. Aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem in caelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve materia est. Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem Christianae concussionis in superna transferre, et inprimis ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad patris dexteram praesidet Christus? Illic constitues et synagogas Iudaeorum, fontes persecutionum, apud quas apostoli flagella perpessi sunt, et pupulos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant: Usque quo genus tertium? Sed et fratres nostros et patres et filios et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debetis, per quos traditio disposita est; item reges et praesides et armatas potestates, apud quas causa pugnanda est. Erit certe etiam carcer in caelo, carens sole aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et eculeus axis ipse qui torquet. Tum si lapidandus Christianus, grandines aderunt, si urendus, fulmina prae manu sunt, si trucidandus, Orionis armati munus operabitur, si bestiis finiendus, ursas septentrio emittet, zodiacus tauros
et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone et finis in caelis et passio, et occisio et prima confessio? Et ubi caro omnibus istis necessaria? ubi corpus, quod solum ab hominibus habet occidi? Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem eius causae firmam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit. Siquidem confessio a persecutione deducitur et persecutio in confessione finitur, nec possunt non una sequi quae et aditum et exitum, id est initium finemque disponunt. Porro et odium nominis hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc ordinem in terris confessio vel negatio expungit. Igitur si cetera hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec cetera hic. Enimvero non alibi cetera, itaque nec confessio in caelo. Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis caelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe et ab ista dispositione diversum, quae scripturis notatur. Et possimus
dicere: Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen salvus sit suae fidei, ita credendum sit, sicut et scribitur, ita intellegendum sit, sicuti auditur. Hic omnem ordinem sustineo, ipso domino non aliam regionem mundi destinante. Quid enim post confessionis et negationis terminum subiungit? Ne putaveritis venisse me, uti pacem mittam in terra, sed machaeram, certe in terram. Veni enim dividere hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et socrum adversus nurum suam, et inimici hominis domestici sui. Sic enim efficitur, ut tradat frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgant filii in parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, iste sit salvus. Adeo totus hic ordo dominicae machaerae non in caelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem, quae in finem sustinendo passura est mortem.

Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam me, non est me dignus, id est qui maluerit vivere me negando quam mori confitendo, et, Qui animam suam invenerit, perdet illam, qui vero perdiderit mei causa, inveniet illam. Proinde enim invenit eam qui negat lucri faciendo vitam. sed perdet in gehennam qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem eam ad praesens qui confessus occiditur, sed et inventurus eam in vitam aeternam. tuam! dicunt, et, Noli animam tuam perdere!

Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal, famulos suos instruit, spiritum sanctum responsurum repromittit, et cum in carcerem fratrem vult visitari, confessuris imperat curam, et cum deum vindictam facturum electorum suorum affirmat, passiones consolatur illorum, etiam in parabola sermonis post cespitem arefacti in persecutionum figurat ardorem. Haec si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeter quam sonant sapiunt, et aliud in vocibus erit, aliud in sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcunque igitur conceperint ventum argumentationis scorpii isti, quoeunque se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res provocabuntur, an secundum scripturas transigantur. Siquidem tunc aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in rebus. Quod enim scriptum est, hoc evenire oportebit. Porro tunc eveniet quod est scriptum, si non aliud eveniet. Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo scriptum est, et perducimur ad potestates, et interrogamur, et torquemur, et confitemur, et trucidamur, quomodo scriptum est. Sic do-
minus edixit. Si aliter edixit haec, cur non aliter eveniunt quam edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eveniunt quam edixit; ergo sicut eveniunt, ita edixit, et sicut edixit, ita eveniunt. Nam nec licuisset aliter evenire quam edixit, nec ipse aliter edixisset quam evenire voluisset. Ita non aliud significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus, aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo aguntur quae praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur, et non haec quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in vocibus aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta invenirentur? Sed haec erit perversitas fidei, probata non credere, non probata praesumere. Cui perversitati illud quoque opponam, ut, si haec quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, illa quoque non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur excludi, siquidem aliud in vocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata videri, cum evenerint, si aliter praedicantur, quam evenire habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata quomodo eveniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt.

Quis nunc medullam scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola? quos et sibi discipulos dominus adoptavit omnia utique edocendos, et nobis magistros ordinavit omnia utique docturos. Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem gloriae suae revelavit, Petro, Iohanni, Iacobo et postea Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An et illi aliter, quam sentiunt, scribunt, fallaciae magistri, non veri-

tatis? Petrus quidem ad Ponticos, Quanta enim, inquit, gloria, si non ut delinquentes puniamini sustinetis? Haec enim gratia est, in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum semetipsum, uti adsequamini vestigia ipsius. Et rursus: Dilecti, ne epavescatis ustionem, quae agitur in vobis in temptationem, quasi novum accidat vobis. Etenim secundum quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in nomine Christi, beati estis, quod gloria et dei spiritus requiescit in vobis, dum ne quis vestrum patiatur ut homicida aut fur aut maleficus aut alieni speculator, si autem ut Christianus, ne erubescat, glorificet autem dominum in nomine isto. Iohannes vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur, negans timorem esse in dilectione. Perfecta enim dilectio foras abicit timorem, quoniam timor poenam habet, et qui timet, non est perfectus in dilectione. Quem timorem intellegi praestet, nisi negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam adfirmat, nisi fugatricem timoris et animatricem confessionis? Qua poena timorem puniat, nisi quam negator relaturus est cum corpore et anima occidendus in gehennam? Quodis pro fratribus, quanto magis pro domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua instructus haec suadere? Mandaverat etenim spiritus ad angelum ecclesiae Smyrnaeorum: Ecce diabolus ex numero tuo coniciet in carcerem, ut temptemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem usque, et dabo tibi vitae coronam. Item ad Pergamenorum de Antipa, fidelissimo martyre, interfecto in habitatione satanae. Item ad
Philadelphenorum, quod a temptatione ultima liberaretur, qui domini nomen non negarat. Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae et mortis veniam secundae, nunc latens manna cum calculo candido et nomine ignoto, nunc ferreae virgae potestatem et stellae matutinae claritatem, nunc albam vestiri nec deleri de libro vitae et columnam fieri in dei templo in nomine dei si domini et Hierusalem caelestis inscriptam, nunc residere cum domino in throno eius, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum etenim victoriae, quorum et pugnae, eorum vero pugnae, quorum et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt et fiducia ultionis patientiam pascunt et indutae stolis candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illorum gloriae impleant. Nam et rursus innumera multitudo albati et palmis victoriae insignes revelantur, scilicet de Antichristo triumphantes, sicut unus ex presbyteris, Hi sunt, ait, qui veniunt ex illa pressura magna et laverunt vestimentum suum et candidaverunt ipsum in sanguine agni. Vestitus enim animae caro. Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur. Quia et Esaias ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit. Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas eius martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit aeque ostenditur. Inter omnes enim reprobos, immo ante omnes, timidi. Timidis autem, inquit,
dehinc ceteris particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor, in epistola eius quem dilectio foras abicit, habet poenam.

Paulus vero apostolus de persecutore, qui primus ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stilo mutans et convertens machaeram in aratrum, lupus rapax Benianim, dehinc ipse adferens escam secundum Iacob, qualiter martyria iam et sibi optabilia commendat! cum de Thessalonicensibus gaudens, Uti, inquit, gloriemur in vobis in ecclesiis dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno eius, pro quo et patimini. Sicut et ad Romanos: Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris, certi, quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Et rursus: Quodsi filii et haeredes, haeredes quidem dei, cohaeredes vero Christi; siquidem compatiamur, uti et cum illo glorificemur. Reputo enim passiones huius temporis non esse dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur. Et ideo postmodum, Quis, inquit, separabit nos a dilectione Christi? pressura, an angustia, an famis, an nuditas, an periculum, an machaera? secundum quod scriptum est: Tua causa mortificamur tota die; deputati sumus ut pecora iugulationis, sed in omnibus istis supervincimus pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod neque mors neque vita neque virtus neque sublimitas neque profundum neque alia condicio poterit nos a dilectione dei separare, quae est in Christo Iesu domino nostro. Sed et Corinthiis passiones suas enumerans patiendum utique praefinivit: In laboribus

abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius, a Indaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus, semel lapidatus, et reliqua. Quae si magis incommoda quam martyria videbuntur, tamen rursus, Propter quod, inquit, boni duco in infirmitalibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Etiam in superioribus: Qui in omnibus tribulemur, sed non coangustemur, et indigeamus, sed non perindigeamus, quoniam persecutionibus agitemur, sed non derelinquamur, qui deiciamur, sed non pereamus, semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes. Sed etsi, inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet vi persecutionum, sed interior renovatur die et die, anima scilicet spe promissionum. Nam quod ad praesens temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae perficit, nobis non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia, de incommodis dicens, quae vero non videntur aeterna, de praemiis spondens. Thessalonicensibus vero de vinculis scribens utique beatos affirmavit quibus donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro ipso pati. Eundem, inquit, agonem habentes quem in me et vidistis et nunc auditis. Nam etsi libor super sacrificium, gaudeo
et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete mihi. Vides, quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo adquirit sollemnitatem. Ut proximus denique voti sui factus est, qualiter de prospectu eius exultans scribit Timotheo: Ego enim iam libor, et tempus diiunctionis instat; agonem bonum decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona, quam mihi dominus illa die reddet, scilicet passionis. Satis et ipse supra allocutus: Fidelis sermo. Si enim commortui sumus Christo, et convivemus, si sufferimus, et conregnabimus, si negaverimus, et ille nos negabit: si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrium domini nostri, neque me vinctum eius; quia praedixerat: Non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit?

Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet, et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timores boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem, fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministerium est tibi in bonum. Si vero malum facias, time. Ita non in occasione

frustrandi martyrii iubet te subici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adiutricum tributarum iustitiae, quasi ministrarum divini iudicii hic etiam de nocentibus praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo velit te subici potestatibus, reddere iubens cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo; solius autem dei homo. Condixerat scilicet Petrus regem quidem honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur cum deo, non comparabuntur. Ceterum super deum diligere nec animam licebit.

Nunc ergo et apostolorum litterae nobiles. Et nos usquequaque simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes? Credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris suis sensus. Quae tamen passos apostolos scimus, manifesta doctrina est. Hanc intellego solam Acta decurrens, nihil quaero. Carceres illic et vincula et flagella et saxa et gladii et impetus Iudaeorum

et coetus nationum et tribunorum elogia et regum auditoria et proconsulum tribunalia et Caesaris nomen interpretem non habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod Iacobus immolatur, quod Paulas distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. Et si fidem commentarii voluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Hierusalem. Vitas Caesarum. legimus: orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum eruci adstringitur. Tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. Haec ubicumque iam legero, pati disco; nec
mea interest, quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus apostolorum, nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent quod non prius patiendum esse scissent. Cum vincula Paulo Agabus gestu quoue prophetasset, discipuli flentes et orantes, ne se Hierosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille enim quod semper docuerat animatus, Quid fletis, inquit, et contristatis cor meum? At ego non modo vincula Hierosolymis pati optaverim, verum etiam mori pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita cessrunt dicendo: Fiat voluntas domini; fidentes scilicet passiones ad voluntatem dei pertinere. Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere temptaverant, ut apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes. Quodsi iam tunc Prodicus aut Valentinus adsisteret suggerens non in terris esse confitendum apud homines, minus vero, ne deus humanum sanguinem sitiat nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat, statim audisset a servo dei quod audierat diabolus a domino: Recede satana, scandalum mihi es. Scriptum est Dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post venena ista suffudit, nulli infirmorum facile nec sic nocitura, si qui hanc nostram ex fide praebiberit vel etiam superbiberit potionem.