De Carnis Resurrectione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. illam credentes sumus; hoc credere ueritas cogit; ueritatem deus aperit. sed uulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo officio pro moribus sepultorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negat sentire quicquam etiam desiderare praesumat. at ego magis ridebo uulgus tunc, cum ipsos quoque defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. o pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat an insultat, cum crematis cremat? plane cum uulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. nihil esse post mortem Epicuri schola est. ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. satis est autem, si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant. etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus [*]( 15] cf. Seneca Troad. 897. ) [*]( INCIP DE CARNIS RESURRECTIONE MPF, De resorrectione carnis Buulgo 3 illam MF, illa P uulgo 5 aperit, sed uulgo 6 parentat scripgi: parentant PMF 7 sepultorum scripai: eorum PMF jeaculentorum PMF, sepultorum Btng (quam uariam lectionem ad eorura, non ad escnlentorum adacribere uoluisae puto Meanartiuin) 8 negat PMFnegant B praesumat PMF, praesumant B 9 tunc, cum ipsos quoque acripei: tunc quoque cum ipsos PMF 13 sententiam Lsnanij B, sententiam PMF 14 scola PMF 16 mimon P (corr. R) Empedodis et OMerua: empedocli sed PMF, Empedocli. sed et Urs 18 adhuc proxime cf. adhuc tunc p. -645, 20 adfirmant, etsi uulgo etsi PM, et F 19 Euphorbus R, euphorbius PMF )

26
in Pythagoram, Homerus in pauum, re(dire) censeantur, certe re-I cidiuatum animae corporalem pronuntiauerunt, tolerabilius mutata\' quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita ueritate.Į ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.

Si uero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus, quid audiant a Christo Saducaei. Christo enim seruabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum uerum etiam in semetipso probare. nunc autem ad alios Saducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, ita aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. nulli denique alii salutem corporali substantiae inuident quam alterius diuinitatis haeretici. ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne\' eius errauerunt, aut nullius ueritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden aut propriae qualitatis secun-I dum haereses Valentini et Appellen. atque ita sequitur, ut salutem eius substantiae excludant, cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instrue-I tam, si iam in Christo resurrexit caro. propterea et nos uolumen praemisimus \'de carne Cristi\', quo eam et solidam probamus aduersum phantasmatis uanitatem et humanam uindicamus aduersus qualitatis proprietatem, cuius condicio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter [*]( 6] cf, Matth. 22, 23-38. ) [*]( 1 re(dire) ceuseastnr Eng: recenseantur PMF recensaantur. certe uulgo 3 saltem Bmg: salute PMF adita FB, addita PM 18 W)- eabulum ita in libris mss. post illorum (11) tradittm huc trcmspotui 16 creatoris Bmg: creator carnis PMF 20 Lconsortem., negant B, negant PMF 22 resorrexit FGel: resurrezerit PM 24 uanitatem PM. natinitatem F aduersum =*= gegen; aduersus (35) =? angesichta 27 obducimus absolute positum = obsiegen cf. p. 404, 4 )

27
creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinosci. dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. obducti dehinc (et) de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de - resurrectione carnis reuincentur. congruenter scilicet hoc ferme modo dicimus ineundam cam haereticis disceptatio* nem, - nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit — ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur, atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis numquam ordinare tractant. certi enim, quam laborant in alterius diuinitatis insinuatione aduersus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis . ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una diuinitas; atque ita tractatum uiribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim ad alterius diuinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. deiectus enim unusquisque uel motus de gradu eius spei, quam susceperat apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem, etiam ultro suspicandum. per diuersitatem enim promissionum diuersitas insinuatur deorum. sic multos inretitos uidemus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione diuinitatis. [elidunt] igitur quantum ad haereticos demonstrauimus, quo cunco occurrendum sit a nobis. et occursum est iam 800 quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius aduersus Marcionem, de carne uero domini etiam aduersus quatuor [*]( 2 -et d« icripsi: de PMF 4 cougruenter aoUicet hoc I,,: congrnter ecilieet. et boc Big, coogruenter scilicet et de deo carais auctore et de christo canle redemptore hoc PMF 6 partttfhesin imdicatti 8 quaelitor. atque nmlgo 9 laborant PMF, laborent B vulgo 17 deprètiantibna carnem JB, depreciatibus carnie PMF 18 ad alterins B, alterlui PMF 21 ultra F 24 elidunt aeclusi: (se> elidunt de la Oarda 26 occurrendum Gtl: dectutendam PMF iam Bmg: etiam PMF . )
28
haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tamquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem, — nam et multi rudes et plerique sua fide dubii et simplices plures, quos instrui dirigi muniri oportebit — quia et (ex) hoc latere unio diuinitatis defendetur. sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita uindicata constabilitur. animae autem salutem credo retractatu carere. omnes enim fere haeretici eam, quoquo modo uolunt, tamen non negant. uiderit unus aliqui Lucanus nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissoluens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. habet et iste a nobis plenissimum (de omni statu animae\' stilum. quam inprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.

Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium ueri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum diuinam, non contra diuinam dispositionem. quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. utar ergo et [*]( 2 digerendum sit B, digerandum sit F, digeram PM 8 noe quoque incerta id est B, nos quoque incertam uel F, nos incertum dum sit quoque certum PM 3 parenthesin indicaui 4 caue mutes quid tn ordine uerborum. intellege enim: viele, sehr viele und fIOch mehr; cf. p. 31, 5. 6. (Etag) 5 ex add. Eng 6 defenditur F ■ 8 retractatus = Zweifel 9 quomodo P221 12 Ltertiumj quiddam B, quiddam PMF resurrecturua Gel: resuijecturum PMF 18 qua Gel: tamquam PMFB 14 stilum, quam uulgo 15 et defectionem Lagnoscimus et refectionemj B, et defectionem PMF 22 de communibus FR*, com- munibus P (tta mg.: alias de communibus) RlM (add. de s. u. m. 1) )

29
sententia Platonis alicuius pronuntiantis: omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum; utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant: (deus uidet* et (deo commendo.. at cum aiunt: \'mortuum quod mortuum\' et (uiue dum uiuis* et (post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa\', tunc meminero et cor uulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam, tunc, si haereticus ad uulgi uitia uel saeculi ingenia confugerit, łdiscede,> dicam, ab ethnico, haerectice; etsi unum estis omnes, qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi uideris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. quid caeco duci inniteris, si uides? quid uestiris a nudo, si Christum induisti? quid alieno uteris clipeo, si ab apostolo armatus es? ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de uulgi ignorantia instui. ad eo non erit Christianus qui eam negabit, quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur, non Christianus. aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas - opinionum. eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt; ratio autem diuina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis. [*]( 1] cf. Plato Pliaedrus c. 24. 5] cf. Seneca Troad. 397. 6] cf. Ee. 44, 20. 7] cf. I Cor, 1, 20. 3, 19. 14] cf. Gal. 8, 27. Rom. 13, 14. 15] cf. Epli. 6. 13—18. ) [*]( 5 uiue dum Gel: aiuendum PMF, uiuum dum B, uiuidum Bmg 8 pronnntiatam. tunc uulgo haereticus PMF, et haereticua Gel 12 ab ethnico es B, ab ethnico PMF 13 si uidea B, si nideris PM (syll. ri eras.), si nidena F, si nidens <es) fort. 17 et a PMF, a Gel 20 utuntur non christiam C 21 aufer R3, aufers PMFB1 quae cum Gel: quaecunque PMF 25 fideliores FB3, fidelioribus PRt, fideliores»» M (es in ras.) )
30

Itaque haeretici inde statim [incipiunt] praestruunt et inde dehinc interstruunt, u:nd. sciunt facile capi mentes, de communione fauorabili sensuum. an aliud prius uel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique conuicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, inmundae a primordio ex faecibus terrae, inmundioris deinceps ex seminis sui limo. friuolae infirmae criminosae onerosae molestae et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem, terram, et cadaueris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam uocabuli mortem? \'hancne ergo,1 (ait) uir sapiens, (et uisui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere uis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito; in aliquid omnino de nihilo, et utique rehibentibus eam ignibus et undis et aluis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gola? adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus . et luscus [caecus] et leprosus et paralyticus reuertantur, ut redisse non libeat ad pristinum ? an integri, ut iterum talia pati timeant? quid tum de consequentiis carnis? rursusne omnia necessaria illi et inprimis pabula atque potacula? et pulmonibus halandum et intestinis aestuandum et pudendis non pudendum et omnibus membris laborandum P rursus ulcera et uulnera et febris et podagra ? et mors redoptanda? nimirum haec erunt nota carnis recuperandae. iterum cupere de ea [*]( 1 incipiunt seclust praestruunt et inde sortpsi: et inde praestruuntPMF . <tam) ab haeretico Ur* et non protinns om. Get 8 moleatae post onerosae admodum friget 12 ait addidi 13 persuadere Luis.. B, - persuadere PM, persuadeare F 15 redhibentibus R3 uulgo 16 eam ignibus GNB3, ea imaginibus PF, eam ipnibua (ex ea imaginibul) Jf aluia PFGR3, alius MRl 17 tactibus GNR3, iactibus PMFR1 ipsorum Ltemporyrrij JB, ipsorum PMF 18 ut B, et PMF 19 caecus setHusi: . luscus caecus PMF, luscus (at) caecus Gel 23 halandam Eng: natan- duin. PMF 25 febris Let podagra., B, feLris PMF podagra et nulgo )

31
euadere\'. et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum. in congressibus experiri (est) tam ethnicorum quam haereticorum.\'

Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur et ubique in primis iste in nos aries temperatur, quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, uitupera.tione laudatione depulsa. ita nos rhetoricari quoque prouocant haeretici, sicut etiam philosophari. futtile et frioulu istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius extructio aeque angeli, ut Appelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae diuinitatis patrocinium. angelos post deum nouimus. iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non inmerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo uoluntas producendae ei adfuisset utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. ita et secundum illos aeque caro dei res. nihil operis non est eius, qui passus est esse. bene autem, quod et plures et clariores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. quantus hic sit, satis nosti qui unicum credidisti. incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. (sed et mundus\', inquis, \'dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia [*](26] I Cor. 7, 81. ) [*]( 1 aliquanto FR, aliquando P (eorr. R) M 8 experiri < (\'st) scnpsi: ezperiri PMF, experire Oehlerua 7 in primis R,. inprimis PMF, primus Oel 9 uituperationem landatione depellas Gel 11 etiam om. F fattile PM, et futile F 14 ignei alicuius <domini) fort. (cf. adu. omna haereees cap. 6) 21 non est eiue MF, non est eius est PJf1, non eiwq eetij3 22 et plures PMF, plures Gel clariores scripsi: duriorea PMNFB quaeque MF, queque (e pr. ex o) P, quoque R 27 praeiudicabitur FRS, praeiudicatur PM (add. bi s. u. m. I) Rl )

32
dei opus est. et utique si uniuersitas inreformabilis post decessum, quid portio\'? plane, si portio uniuersitati adaequatur. ad distantiam enim prouocamus: primo quidem, \'omnia* quod sermone dei facta sunt [et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone (fieret) - faciamus enim hominem ante praemisit - et amplius manu propter praelationem, ne uniuersitati compararetur: et finxit, inquit, deus hominem. magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. minora enim quae fiebant eo, cui fiebant, si quidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. merito igitur, ut famula, iussu et imperio et sola uocali potestate uniuersa processerant, contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est. [ut dominus esse possit, dum fit a domino.J hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior uocabulum hominis occupauit: et finxit deus hominem, limum de terra, - iam homo, qui adhuc limus — et insufflauit lauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo, id est limus, in animam uiuam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. adeo homo figmentum primo, dehinc totus. hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est non soli animae uerum et carni scias debitum, ut] si non ex consortio generis, certe uel ex priuilegio nominis. [*](4] cf. Ioh. 1, 3. 6] Gen. 1, 26. 8] Gen. 1, 27. 16] Gen. 2, 7. 19] Gen. 2, 8. ) [*]( 1 sibi P (corr. Ii) 2 adaequaretur fort. 3 primo quidem cf. p. 33,1: persequar itaque propositum sqq. omnia = uniuersa cf. I. 2. 7. 12. omnia quod F, quod omnia MP uulgo 4 et sine illo nihil seclusi: pror- SUS enim obscurant haec uerba antithueoB perspicuitatem 4 nihil. caro uulgo 5 constetit C sermone. faciamus uulgo 6 fieret addidi 8 inquit, deus hominem Gel: deus hominem inquit PMF intellego: ratio (scil. qua facta sunt et caro et reliqua) magnae (scil. est) differentiae 10 siquidem u/ulgo 14 ut dominus-a domino seclusi (in hoc intellege: ut dominus esse possit) possit PMF, posset Oel 17 parenthesin indicaui 23 suas M ut seclusi )
33

Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei, quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de contactu dei figmentum constitisset? (non) adeo magna res, [agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur, quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et fecit hominem deus, id utique quod fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed [*](15] Gen. 1, 26. 18] cf. Phil. 2, 6. ) [*]( 2 illi seripgi: ille PMF 5 de contactu dei figmentum scripsit figmentum de contacta dei PMF 6 non addidi 7 agebatur scclusi: (sed> a deo-agebatur JEng quae PMF, qua R uulgo 10 deditum FGeZ: dedicatum P, dedipatum M 12 ducebat Urs: decebat PMF, dictabat .в.g, ductabat Pam 18 limus, et Eng: limas et uulgo sermo caro Gel 17 Christom Bmg 19 pariari B* (cf. adu. Mare. F, 20): par in PMFBl, parem esse Rmg Oehlerus 25 elegendo C fidiae M, fidei P (eorr. R), fidii F 26 molitur et adoratur PMF, molitae adorantur Gel 27 sed Gel: et PMF ) [*](XZIXVir. Tart. in. ) [*]( 3 )

34
summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur, non substantia. [reuocatur datum] est esse aliquid origine generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra, quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus . excusato censu eliquasse.

Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in [*]( 7] Gen. 3, 19. 19] cf. Gen. 3, 21. 22] Gen. 2, 23. ) [*]( 1 non quia elephantus B, elephantus PMF 2 et deua nerne C 6 iam om. F 7 et caro PMF, caro Gel 8 reuocatur datum seelusi ut glossam interlinearem: concesserat auctor carnem quodammodo esse terram, sed abhinc quod dedit restringit: est ease cf. p. 114,10.11. 9 de mutatione scripsi: demutatione PMF 11 obsoletiore Gel: obsolentiore PMF 13 excausato F 14 dilutior PMF, ne dilutior B 15 laettnam signaui: atenim dssideratur 16 tractanerit MF, tractauit P uulgo 17 carni PMF, carnis Gel quando et quomodo FGel: quomodo et quando PM 21 feminae iam carne PMF, femina iam carnem C )

35
carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis, [tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro, quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis quibusque uasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques dignitatem, — deus uero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem — an [*]( 1] cf. Gen. 2, 7. 7] Rom. 9, 20. 8] II Cor. 4, 7. 14] cf. CoL 2, 11. ) [*]( 2 uapore scilicet idoneo Lat, retorto quodammodo limo Bmg 5 fingere Gtl 7 et si scripsi: etsi PMF 8 et si scripsi: etsi PMF 9 tamen seclusi 10 uaporem, quam uulgo 15 adfirmauit PMF, confirmauit Gel 18 num scripsi: non PMF 19 acitycas PMF 21 oblaquees sed J23, oblaqueasaet PMFE1 22 <uinis item) et unguentis Gtl, quem sequuntur religui 24 perspectae MFBmg: perfectae P uulgo ferrDginis Bmg: ferruginei3 PMF, ferroginis C ) [*]( 3* )
36
potius inseruit et inmiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit, utrumne caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro an anima pareat carni. sed etsi magis animam inuehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, uisu auditu gustu odoratu contactu? per quam diuina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, uel tacite praemisso? et sermo enim de organo carnis est. artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per carnem, atque adeo totum uiuere animae carnis est, ut non uiuere animae (nil) aliud sit quam a carne diuertere. sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et uiuere. porro si uniuersa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. per quod utaris, cum eo utaris necesse est ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et coheres inuenitur. si temporalium, cur non et aeternorum?

Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit, ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima [*]( 8 pareat PMF, appareat Gel 4 etsi Gel: et PMF 10 fulta est (hI 15 nil add. JS3 18 eubiscent (alt.) Gel: iacent F, aabiaoeant PM utaris Lcum eo utaris., B, utaris PMF 23 suffragium MF, sufiragia P, (in) suffragiam Gel 27 est (prius) om. Gel 28 denique cum Urs alligatur F, alligitur PM, allegitur B vulgo 29 alligari F, alligi PM, allegi i2 uulgo scilicet Ufx: sed et PMF )

37
emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis uincta quo absoluta!

Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae [*]( 8 instaurat Gel: instaaratur PMF 9 modesta Rs, modestia PMJlRI 10 adolentar Gel: adalentar Bmg, adolantur PMF, adulantur Rmg (probat Ertg) 15 lancinata R, lacinata PMF 17 monendo (в,ll. do in ras.) M, monente P (corr. m. 1) 22 quo FBmg, quod PM (sed d eras.) 25 dominatni om. F 26 aacramentis PM, de sacramentis F 28 resurgeret F 29 absit absit PMF, absit R )

38
reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. bonum deum nouimus: solum optimum a Christo eius addiscimus. qui, dilectionem mandans post suam in proximum, faciet et ipse quod praecepit. diliget carnem tot modis sibi proximam: etsi infirmam, sed uirtus in infirmitate perficitur: etsi imbecillam, sed medicum non desiderant nisi male habentes: etsi ingonestam, sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem: etsi perditam, sed ego, inquit, ueni, ut quod periit saluum faciam: etsi peccatricem, sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem: etsi damnatam, sed ego, inquit, percutiam et sanabo. quid ea exprobras carni, quae deum expectant, quae in deum sperant? honorantur ab illo quibus subuenit. ausim dicere: si haec carni non accidissent, benignitas gratia misericordia omnis uis dei benefica uacuisset.

Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno [*](8] cf. Matth. 19, 17; Luc. 18, 19. 4] cf. Matth. 22, 37. 6] II Cor. 12, 9. 7] Luc. 5, 81. 9] I Cor. 12, 23. 10] Luc. 19, 10. 11] Ez. 18, 23. 13] Deut 32, 39. 20] Es. 40, 6. 22] Gen. 6, 3. 24] Ioel 3, 1.. ) [*]( 3 uouimus solum, optimum Rig (sed optimus = bonus, pessimus = malus auctori sollemne est) 5 facit Bmg 14 signum interrogationis posui honorantur PMF, <quae) honorantur Gel 15 subuenit? ausim uulgo 17 uacuasset F, uacauisset Rmg 20 cum quando PMF, tum quando Patn, cum caro Big releuatur R, reuelatur PMF hoc om. Gel; nescio an inuertendus sit uerborum ordo, ut omnis caro foenum post Esaias collocetur 22 deus om. i23 )

39
stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam probarit.

Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse, [*](1] cf. Rom. 7, 18. 2] cf. Rom. 8, 8. 3] cf. Gal. 5, 17. 8] cf. Gal. 6, 17. 9] cf. I Cor. 3, 16-17. 10] cf. I Cor. 6, 15. cf. I Cor. 6, 20. ) [*]( 4 tam scripsi: tamen PMF 5 actus, sed substantia scripsi: substantia eed actas PMF 7 et om. 22s 11 ai om. F 15 (aliquando) probauit Pam (ac Vaticano nescio quo) probarit scripsi: probauit PMF 19 luculente PM, luculenter FR 25 exeptum F 27 promnlgarit JR3, promalgaret PMF, promulgauit JJrs et qui F sciant GB3, siciant PMFR1, nesciant Urs )

40
qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur, plane apud philosophos habes, qui mundum hunc (000) innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo: siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.

Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis. dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent silent stupent cuncta, ubique iustitium est. [quies rerum] ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi [*]( 1 credatur? plane uulgo 2 non addidi 7 credere om. F de materia <de materia) potius Oehlerus 9 haberet scripsi: haberetur PMF 10 tamen PMF, tam B 13 fuerat M (n s. u.) 15 e contrario (e s. u.) M 17 nihil adplaudit F 18 perductam Urs: productam PMF, prodactam Oehlerus 19 modulatus FBhng (ex Hirsaugiensi) Bmg Gel: moderatus PM aliam Bmg 21 fecit: quanto Eng: fecit, quanto uulgo 22 reddidisse, ita Eng: reddidisse. ita uulgo 24 usque quaque (prtus que e. u. a m. 2) M 25 omni P (corr. R.) 26 quies rerum seclueit Big )

41
reuiuescit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit, reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque conueneris, fuit; quodcumque amiseris, (erit.) nihil non iterum est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus. praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata . sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit? [*](3 illorum F 4 succeuaio Bmg Gel: suggestio PM, auggeato F, successio Eng 6 redonantur Bl 7 uerna Big: et uerna PMF 10 imponere neseio an corruptum 10 eadem quam M (eadem s. u. a m. 2), eadem quae FR uulgo, quam P (corr. B in mg. sec. Hirsaugieneem) 17 cognotterifl Bmg erit addidi 18 Lomnia incipiunt, cum deaierintj ideo finiuntur B, ideo finiuntur PMF 25 nec R, ne PMF dubitas P (corr. B) 26 quem B3, qui PMFB1 )
42

Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei tale documentum? deus etiam (in) scripturis suis: et florebis enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt, auibus Arabiae de resurrectione securis?

Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui, etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de [*](11] Ps. 91, 13. 14] cf. Matth. 10, 33 ) [*]( 2 signacula Bmg 8 fenii PMF 9 nemo iam F, iam nemo PM 11 in add. Eng florebis MF, florebit P uulgo 15 <pronuntiauit similes) et phoenicibus Bmg 19 quo cum maxime = qua ipsa re 20 iustam scripsi: istam PMF 23 ualeat scripsi: soleat PMF post ualeat leuius distinxi 27 et sic BmgB: etsi PMF, sed Gel )

43
nostro iustum. nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate. at nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. et bono enim iuuando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc uindicans istud, inde remunerans illud. sed cum Marcione plenius disces, an hoc sit dei totum. interim [talis est noster] merito iudex, quia dominus, merito dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. hinc et ille nescio quis haereticorum: merito non iudex, non enim dominus, merito non dominus, non enim auctor. nescio iam, si deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, (quod) auctor. igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum agnoscere et obseruare curarit an non, id utique iudicium [resurrectio] expunget. haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo, destinatori iudicii. de cuius dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae diiudicandae censura diuina praesideat, tam animae quam et carni. quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum. atquin plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare. totum porro hominem ex [*](4 dum Gel: deum PMF 6 istud om. Gel 7 totum PMF: notum Smg an hoc sit dei totum intellege: an iustum esse et in iusto bo- wum diuinitatis plenitudinem complectatur 8 talis est noster seclusi noster merito PM, merito noster F 10 dominus F, deus PM 12 (quod) auctor Gel: auctor PMF 13 auctori B, non auctori PMF 15 curarit Gel: curaret PMF 16 id utique scripsi: itaque PMF, utique Gel reeurrectio seclusi 17 resurrectionis B, rerectionis PAfF 18 scilicet B3, scilicet et PMFR1 destinatori scripsi: destinatio PMF indicii Ba, dicis PMFB1 24 dignum deo F 25 atquin scripsi: itaque PMF )
44
utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus utique non uixerit. qualis ergo uixerit, talem iudicatuiri, quia de eo, quod uixerit, habeat iudicari. uita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.

Age iam scindant aduersarii nostri carnis animaeque contextum prius in uitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in uitae remuneratione. negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. sola anima reuocetur, si sola decedit. at enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud, unde decedit, uitam hanc dico. adeo autem non sola anima transigit uitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. hanc denique carnis speciem arcem animae etiam dominus in suggillatione cogitatuum taxat: quid cogitatis in cordibus uestris nequam? et: qui conspexerit. ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. sed etsi in cerebro uel in medio superciliorum discrimine uel ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod fje[i.ovtxv appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. numquam anima sine carne est, (quamdiu in carne est.) nihil non cum illa agit, sine qua non est. quaere [*]( 19] Matth. 9, 4. 20] Matth. 5, 28. ) [*]( 1 concretione Bmg, congregatione PMF 3 iudicatuiri scripri (cj. Wölffl, Arch. f. lat. Lexicogr. II 349): iudicaturi PM, iudicari FR uulgo 5 dispungendi, per quot et functa est <uita]>/ort. 9 operum C 10 mercedum scripsi: mercedem PMF 13 decurrit C 14 sola MFGel: solum P 15 effectum Gel: adfectumPMF 19 suggillatione GeZ.-augillationemPMF 21 <mulierem)> ad concnpiscendutn CParn Rig, Oehlerus: sed cf. de anima c. 40 et 58 23 uel—placet in ras. M 24 ubiubi Gel: ubi PMF 25 egemonicon PMF, hegemonicon Gel 26 quamdiu in carne est Gel: OfIł.PMFB )

45
adhuc, an cogitatus quoque per carnem administrantur, qui per carnem dinoscuntur extrinsecus. uolutet aliquid anima: uultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. nos uero etiam uirtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. et si anima est, quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec inuidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum.

Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant, ut uelint carnem secus in officio animae collocare, non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad [*](1 adminiBtrantnr PMF, administrentur Gel 12 quo PMF, quod Gel 17 et hoc NPam: et ex hoc PMF 18 secus scripri: sic PMF 19 ne et PMF, ne ex hoc C 21 homines scilicet et ipsos: iniellege: cum et ipri (sc. ministri) rint homines 28 accommodarint PMF, accommodant Gel 26 animae soli iudio(andae diuinum iudic>ium praesidere fort. (cf. 43, 19), animae solius iudicio (iudice)m praeaidere Eng 29 damnari PMF, damnaris Gel )

46
bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. iam ergo innocens caro ex ea parte, qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine saluam eam fieri. licet enim nec bona opera reputentur illi sicut nec mala, diuinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. beneficos enim debet; optimi est autem, etiam quod non debetur offerre. et tamen calicem, non dico uenenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis uel archigalli uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero, an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum uel non pro animo temperatum elidere solemus, quo magis puero irascamur. gladium uero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio religabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inuidias animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? at enim et calix bene sibi conscius et de diligentia ministerii commendatus de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius [bene] de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. est ergo et in uascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo uacet diuersitas rerum. omne enim uas uel instrumentum aliunde in usus uenit, extranea omnino materia a substantia hominis; caro autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. nam [*]( 1 pronuntiari PMF, pronuntiaris Gel 2 ea om. Gel 4 bonae operae Pam 6 beneficos (os in ras. F, -08 B, -is Gel) enim debet. optimi est autem FB, beneficus enim est atque optimus, debet autem PM 7 debetur MF, deberetur P 8 ructarit Gel: ructaret PMF frictricis Gel: fictricis PMF 12 uero Gel: uel PMF 14 inuidias scripsi (Vorwwrfe): inuidia PMFRl, inladia B3, inuidiam Rig 17 de coronis B, coronis PMF ministri Bmg 18 inornabitur B, inorbitur PM, morbi- tur F honorabitur. et uulgo 19 bene seclusi (ex 16 irrepsisse uidetur) 20 est Pam: estne PMF 25 consata PMF, consita B uulgo confirmata F )
47
etsi uas uocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractare, eadem tamen ab eodem homo appellatur exterior, ille scilicet limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut uasculi ullius. uas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo uero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. ita et [ministerium] tenebitur iudicio, ut de suo nihil sapiat, quia portio est eius, quae sapit, non suppellex. hoc et apostolus, sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo, quod ab anima uideatur impelli, iudicio liberata credatur. sic et cum aliquas laudis operas carni indicit: glorificate, tollite deum in corpore uestro, certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio uacarent erga carnem, si uacaret et merces, quae in resurrectione captatur.

Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus, habentem proprium genus [substantiae] soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, [*](1] cf. I Thess. 4, 4. 2] cf. I Thess. 4, 8. 10] of. Rom. 8, 8. 13] I Cor. 6, 20. ) [*]( 1 quod scripsi: quam PMF tractare PMF, tractari Gel 2 appellatnr exterior PMF, exterior appellatur Gel 6 praestat PMF. habet Gel 7 ministeriam seclusi 8 ut PMF, etsi Gel 9 suppellex PM, sapellex F. suppler Bmg 13 glorificate, (inquit, et) tollite Pam 14 conatne MFS3, coronatus PBl 15 repromittit B, repromittunt PMF 16 culpam Bmg 17 gloriam Bmg 22 autem om. F 28 probauimue M. Schanz (B. L. G. III, 292): probamus PMF \'24 substantiae Be- duti: substantiuae Rlmg, substantiae (ae) soliditatis Eng )

48
probabit Lazari exemplum. dedi igitur aduersario dicere: ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit. habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere, ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat. cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animae decerpuntur apud inferos. [si solis animabus destinaretur.]

Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur. [*]( 1 probabit PMF, probauit Gel 2 Bufficiat F 4 qua FBI, quia PMRX SquaFRa, quiaPMRi 6etiamad C 19carnis, etsitwJaro 20proinde«mp«: quaeproindePilfF 21 quam nec scripsi: nec PitfjF,<plene, quemadinoduin> nec Gel reliqui quo PM: quoquo FParn Rig Oehlervs 27 sustinuerunt F 28 decerpuntur (id est carpuntur, puriiwntur) PMF, decerpunt Gel reti- qui si-destinaretur secL JJJng ut interpretamentum uocabuH alioquin )

49
cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile> aut iudicio inhabile. plane incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest, ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum. duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem homini inminere, quaeram necesse est, quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum. hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit [*]( 23] Gen. 3, 19. 26] Ioh. 2, 19. 27] cf. Ioh. 2, 21. ) [*]( 1 tot auctoritates iustorum B3, tota auctoritate si iustorum PMFB1 7 et PMF, aut Gel 8 inhabile B, inhabitabile PMF 9 praedicatum FGel: praeindicatum PM 12 personet Rig 14 persuadetur Gel: perauadeatur PMF, persuadebatur Eng 15 titulo MF, stilo PC 20 80rtitum sit PM, sortitum F 23 sententiam dei terra es et in terram ibis natura pronuntiat fort. 24 audit PF, audiit M, audiuit Pam membrorntn PMF, membrorum est B 25 cum om. Gel ipse Eng: ipsa PMF ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 4 )
50
dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et releuari et resuscitari. — quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem, - quia et scriptura de corpore, inquit, suo dixerat. atque adeo caro est, quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadauer renuntietur. anima porro nec uocabulo cadit, quia nec habitu ruit. atquin ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est, sicut ipsa est, quae illud de terra suscitauit ingressa. non potest cadere quae suscitauit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret. ita nec in ueritate mortis cadit quae nec in imagine eius ruit. sequens nunc uocabulum mortuorum aeque dispice, cui substantiae insidat. quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas uocabuli uindicanda est suae sorti. iam quidem eo ipso, quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui. [quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorm] sic et per Abraham, patrem fidei, diuinae familiaritatis uirum, discimus. postulans enim Sarrae humandae locum de filiis Heth: date ergo, inquit, mihi possessionem [*]( 2] cf. Matth. 26, 38. 4] Ioh. 2, 21. 25] Gen. 23, 4.\' ) [*]( 1 cuius et PMF, eius et Parn 2 circumferret Pam: circamferet FM, circumferat P 5 enuntietur Gel 6 atqui C 8 suscitauit B3, suaci- In tabit PMFM1 ingressa M (syll. in in ras.), egressa P (corr. m. 1) non potest-ingressa om. P (add. in mg. B ex Hirsaugiensi) M (add. in mg. m. 2) 9 suscitauit F, suscitabit Pam 11 sedenim PMF, etenim C 12 si iaceret PMF, si iaceret Let iaceret, si caderet...B reliqua 13 ueritate PMF, ueritatem Gel 14 imagine PMF, imaginem Gel 21 rei istud est carnis MF 22 quia-mortuorum seclusi 24 aarrae PM, sarae F 25 Heth R. eth PMF, Cheth Gel )
51
sepulcri uobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. neque enim animae humandae spatium desiderasset. et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici mereretur. quodsi mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.

Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam [*]( 20] cf. Eph. 4, 22; Col. 8, 9. 21] cf. Matth. 23, 27. ) [*]( 1 mortnum meum Gel: mortuam meam PMFC 4 mortuum B 7 si quid diuersa pars FB, si qua pars diuersa PM 9 praeualeatur F de seclugi (irrepsisse uidetur ex 54 2) 10 praescribatur F 14 mortem om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 15 discidium FGel: dissidium PM 17 ordinem uerborum inuerti: in errore iacuerit quam in sepulcro PMF 18 adita R2, addita PMFR1 19 morte M (in ras.) 22 cum eum in baptismate B, cum baptisma PMF 24 consuerunt PM, consueuerunt F ) [*]( 4* )

52
hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte detineat.

Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae, quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes. si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\', sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem. sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum [*]( 18] cf. Eb. 7, 14; Matth. 1, 23. 20] cf. Ea. 8, 4. 21] cf. Es. 3, 14. 22] Ps. 2, 1-2. 27] Es. 53, 7. 29] cf. Es. 50, 6. ) [*]( 6 uel om. F 8 detinebat Gel 13 dilioiarentar M 14 obtendas P (corr. 22) 19 deum Pam: dominum PMF Iesuni seclusi 22 principibus PMF, archontibus Gel 27 iugulationem PMF, uictimam G-el 28 tondentem (se) Gel 29 sine uoce; sic non aperuit os suum; dorsum itulgo: rectius distinxit Eng suum (prius) om. F )

53
ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis (et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.