De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsiguat,

seorsum quod potestas spiritus, spiritus autem deus. Quid autem docebat? Non communicandum operibus tenebrarum. Observa quod iubet. Quis autem poterat donare delicta? Hoc seli(??)s ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus deus? et utique mortalia quae in ipsum fuerint admissa, et in templum eius. Nam tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona Petri. Itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse constaret cuius venia a deo, non ab homine, competeret non ex disciplina, sed ex potestate fecisse. Nam et mortuos suscitaverunt, quod deus solus, et debiles redintegraverunt, quod nemo nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum saevire qui pati venerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate, ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignoverant, quia et severitatis documenta fecerunt. Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam divinitatem, et vindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. Quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea virtute cuius est indulgere? Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum paracletum in prophetis novis habeo dicentem, Potest ecclesia donare delictum,
sed non faciam, ne et alia delinquant. Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiavit? Atqui magis eversoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum vertatis adfectare gestivit, ergo spiritus veritatis potest quidem indulgere fornicatoribus veniam, sed cum plurium malo non vult. De tua nunc sententia quaero, unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro dominus, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claves regni caelestis, vel, Quaecunque alligaveris vel solveris in terra, erunt alligata vel soluta in caelis, idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri propinquam? Qualis es, evertens atque commutans manifestum domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et, Dabo tibi claves, non ecclesiae, et, Quaecunque solveris vel alligaveris, non quae. solverint vel alligaverint. Sic enim et exitus docet. In ipso ecclesia extructa est, id est per ipsum, ipse clavem imbuit, vides quam: Viri Israëlitae, auribus mandate quae dico: Iesum Nazarenum virum a deo vobis destinatum, et reliqua. Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum caelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem, et Ananiam vinxit vinculo mortis et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis. Sed et in illa disceptatione custodiendae necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum vocatione praefatus. Et nunc, inquit, cur tentastis dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri sufferre valuerunt? Sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos sicut et illi. Haec sententia et solvit quae omissa sunt legis, et alligavit quae reservata sunt. Adeo nihil ad delicta
fidelium capitalia potestas solvendi et alligandi Petro emancipata. Cui si praeceperat dominus etiam septuagies septies delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare, id est retinere, mandasset, nisi forte ea quae in dominum, non in fratrem, quis admiserit. Praeiudicatur enim non dimittenda in deum delicta, cum in homine admissa donantur. Quid nunc et ad ecclesiam, et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conveniet aut apostolo aut prophetae. Nam et ipsa ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius divinitatis, pater et filius et spiritus sanctus. Illam ecclesiam congregat quam dominus in tribus posuit. Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverint ecclesia ab auctore et consecratore censetur. Et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus epsicoporum. Domini enim, non famuli est ius et arbitrium; dei ipsius, non sacerdotis.

At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. Ut quisque ex consensione vincula induit adhuc mollia in novo custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores, iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt quam qui ecelesiam

perdiderunt. Violantur viri ac feminae in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem ab his quaerunt qui de sua periclitantur. Alii ad metalla confugiunt et inde communicatores revertuntur, ubi iam aliud martyrium necessarium est delictis post martyrium novis. Quis enim in terris et in carne sine culpa? Quis martyr saeculi incola, denariis supplex, medico obnoxius et feneratori? Puta nunc sub gladio iam capite librato, puta in patibulo iam corpore expanso, puta in stipite iam leone concesso, puta in axe iam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et possessione martyrii, quis permittit homini donare quae deo reservanda sunt, a quo ea sine excusatione damnata sunt, quae nec apostoli, quod sciam, martyres et ipsi donabilia iudicaverunt?
Denique iam ad bestias depugnaverat Paulus Ephesi, cum interitum decernit incesto. Sufficiat martyri propria delicta purgasse. Ingrati vel superbi est in alios quoque spargere quod pro magno fuerit consecutus. Quis alienam mortem sua solvit, nisi solus dei filius? Nam et in ipsa passione liberavit latronem, (??) hoc enim venerat, ut ipse a delicto purus et omnia sanctus pro peccatoribus obiret. Proinde qui illum aemularis donando delicta. si nil ipse deliquisti, plane patere pro me. Si vero peccator es, quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et mihi poterit? Habeo etiam nunc quo probem Christum. Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absolvat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est. Sic enim dominus Iesus Christus potestatem suam ostendit: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? Quid enim facilius est dicere paralytico, Dimittuntur tibi peccata, aut, Surge et ambula? Igitur at sciatis filium hominis habere dimittendorum peccatorum in te(??)s potestatem, tibi dico paralytice Surge et ambula. Si dominus tantum de potestatis suae probatione curavit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eandem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere. Cum tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas veniam, ipse confiteris eiusmodi crimina non nisi proprio martyrio diluenda, qui praesumis alieno. Quod si est, iam et martyrium aliud erit baptisma. Habeo enim, inquit, et aliud baptisma. Unde et ex vulnere lateris dominici aqua et sanguis utriusque lavacri paratura manavit. Debeo ergo et primo lavacro alium liberare, si possum secundo, ingeramusque in sinum necesse est: Quaecunque auctoritas, quaecunque ratio moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae et idololatrae paenitentibus subvenire, certe negatori, et utique illi quem in proelio confessionis tormentis conluctatum saevitia deiecit. Ceterum indignum deo et illius misericordia qui paenitentiam peccatoris morti praevertit, ut facilius in ecclesiam redeant qui subando
quam qui dimicando ceciderunt. Urget nos dicere indignitas. Contaminata potius corpora revocabis quam cruentata. Quae paenitentia miserabilior, titillatam prosternens carnem, an vero laniatam? Quae iustior venia in omnibus causis, quam voluntarius, an quam invitus peccator implorat? Nemo volens negare compellitur, nemo nolens fornicatur. Nulla ad libidinem vis est, nisi ipsa; nescit quodlibet cogi. Negationem porro quanta compellunt ingenia carnificis et genera poenarum? Quis magis negavit, qui Christum vexatus, an qui delectatus amisit? qui cum amitteteret doluit, an qui cum amitteret lusit? Et tamen illae cicatrices Christiano proelio insculptae, et utique invidiosae apud Christum, quia vicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non vincendo cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta, cum paenitentia maerente, sed non erubescente ad dominum de venia, denuo dimittentur eis, quia piaculariter negaverunt. Solis illis caro infirma est. Atquin nulla tam fortis caro quam quae spiritum elidit.