De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Erant ingenia de spiritalibus nequitiae, cum quibus luctatio

est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria, ut electi manifestentur, ut reprobi detegantur. Et ideo habent vim et in excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit eiusmodi facilitatis. Vides hodie ex Vergilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum versus et versibus secundum materiam concinnatis. Denique H(??)sidius Geta Medeam tragoediam ex Vergilio plenissime exsuxit. Meus quidam propinquus ex eodem poëta inter cetera stili sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones etiam vocari solent qui de carminibus Homeri propria opera more centenario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus. Et utique fecundior divina litteratura ad facultatem cuiusque materiae. Nec periclitor dicere ipsas quoque scripturas sic esse ex dei voluntate dispositas ut haereticis materias subministrarent, cum legam oportere haereses esse, quae sine scripturis esse non possunt.

Sequetur a quo intellectus interpretetur eorum quae ad haereses faciant? A diabolo scilicet, cuius sunt partes intervertendi veritatem, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum idolorum mysteriis aemulatur. Tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos; expositionem delictorum de lavacro repromittit: et si adhuc memini, Mithra signat illic in frontibus milites suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit, et sub gladio redimit coronam. Quid, quod et summum pontificem in unius nuptiis statuit? habet et virgines, habet et continentes. Ceterum si Numae Pompilii superstitiones revolvamus, si sacerdotalia officia et insignia et privilegia, si sacrificalia ministeria et instrumenta et vasa ipsorum sacrificiorum ac piaculorum et votorum curiositates consideremus, nonne manifeste diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus est? Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter adfectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum Christianorum; sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis, profanae et aemulae fidei attemperare. Et ideo neque a diabolo immissa esse spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses veniunt, dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses, cum et auctoris et operis eiusdem sint

cuius et idololatria. Deum aut fingunt alium adversus creatorem, aut si unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam in vero est. Itaque omne mendacium quod de deo dicunt quodammodo genus est idololatriae.