De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Hinc igitur dirigimus praescriptionem, si dominus Christus Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores quam Christus instituit, quia nec alius patrem novit nisi filius et cui filius revelavit, nec aliis videtur revelasse filius quam apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint, id est quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam viva, quod aiunt, voce quam per epistulas postea. Si haec ita sunt, constat perinde omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret veritati deputandam, id sine dubio tenentem quod ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo accepit: omnem

vero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra veritatem ecclesiarum et apostolorum Christi et dei. Superest ergo, ut demonstremus, an haec nostra doctrina, cuius regulam supra edidimus, de apostolorum traditione censeatur, et ex hoc ipso, an ceterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulla doctrina diversa. Hoc est testimonium veritatis.

Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse, solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes, qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos magistros dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intellegere non liceret? Latuit aliquid Petrum aedificandae ecclesiae petram dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi in caelis et in terris potestatem? Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum domino, pectori eius incubantem, cui soli dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam suam exhibuit et Moysen et Helian et insuper de caelo patris vocem? non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus

testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas edisserere dignatus est. Dixerat plane aliquando, Multa habeo adhuc loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere, tamen adiciens, Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem consecuturos per spiritum veritatis promiserat. Et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum spiritus sancti. Quam scripturam qui non recipiunt, nec spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus missum, sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus probare non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.

Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo. Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendenti antecessores. Possum et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: Prius est ut ostendatis quis iste Paulus, et quid ante apostolum, et quomodo apostolus, quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti, quando nec dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant sine scripturis, ut credant adversus scripturas, tamen doceant

ex eo, quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam evangelii formam a Paulo superductam citra eam quae praemiserat Petrus et ceteri. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus, et ad illos ab illis qui ab apostolis fidem induerant. Dehine, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma, cognoscendi Petri causa, ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis. Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si aliquid contrarium praedicaret, nec dominum praeterea magnificassent, quia adversarius eius Paulus obvenerat. Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem evangelii, nec ut aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem. Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non praedicationis. Non enim ex hoc alius deus quam creator, et alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.

Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est, ut apostolos committam. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro, ipsum Paulum dixisse factum se esse omnibus omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non Iudaeum, ut omnes lucrificaret. Adeo pro temporibus et personis et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et causis committebant, quemadmodum si et

Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem circumcideret ipse Timotheum. Viderint qui de apostolis iudicant. Bene, quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur, Sed etsi in tertium usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit condicio eorum, ut nulli hominum proderentur. Quodsi ad alicuius conscientiam manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui quae Paulo mutire non licuit.

Sed, ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse, non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse, quaedam enim palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse, quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum, O Timothee, depositum custodi, et rursum, Bonum depositum serva. Quod hoc depositum est, tam tacitum, ut alterius doctrinae deputetur? An illius denuntiationis de qua ait, Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee? item illius praecepti de quo ait, Denuntio tibi ante deum, qui vivificat omnia, et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum? Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intellegetur non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto palam, Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt ecclesiam intellegi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec

fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est. Nam cum dicit Haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat. De occultis autem, ut de absentibus, apud conscientiam non Haec, sed Illa dixisset.

Porro consequens erat, ut cui demandabat evangelii administrationem non passim nec inconsiderate administrandam, adiceret secundum dominicam vocem, ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret. Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius tecti sacramenti. Ipse praeceperat, si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. Ipse per similitudinem praefiguraverat, ne unam mnam, id est unum verbum eius, sine fructu in abdito reservarent. Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi solere, sed in candelabrum constitui, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Haec apostoli aut neglexerunt aut minime intellexerunt, si non adimpleverunt, abscondentes aliquid de Lumine, id est de dei verbo et Christi sacramento. Neminem, quod scio, verebantur, non Iudaeorum vim, non ethnicorum; quo magis utique in ecclesia libere praedicabant qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. Immo neque Iudaeos convertere neque ethnicos inducere potuissent, nisi quod credi ab eis volebant ordine exponerent. Multo magis iam credentibus ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent. Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi quam catholice in medium proferebant, ut alium deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos, cum ipsi obsecrarent in epistulis suis, ut id ipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in ecclesia, quia sive Paulus

sive alii eadem praedicarent. Alioquin meminerant, Sit sermo vester: est, est, non, non, nam quod amplius, hoc a malo est, ne evangelium in diversitate tractarent.

Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus, ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. Omnia ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis. Tenent correptas ab apostolo ecclesias, O insensati Galatae, quis vos fascinavit? et, Tam bene currebatis, quis vos impediit? ipsumque principium, Miror, quod sic tam cito transferimini ab eo qui suos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum; qui putarent, se scire aliquid, quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conversatione apostolus gaudet et deo gratias agit, quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent.

Age nunc omnes erraverint; deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo; nullam respexerit spiritus sanctus, uti eam in veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre, ut esset doctor veritatis; neglexerit officium dei vilicus, Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intellegere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat: ecquid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos eventus unus est. Exitus variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est

erratum, sed traditum. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt?

Quoquo modo sit erratum, tam diu utique regnavit error quam diu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda veritas expectabat. Interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur; tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrate, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata. Aut si non perperam nec in vacuum quale est, ut ante res dei currerent quam cuius dei notum esset? ante Christiani quam Christus inventus? ante haereses quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit, post vero similitudo succedit. Ceterum satis ineptum, ut pro priori doctrina haeresis habeatur, vel quoniam ipsa est quae futuras haereses cavendas praenuntiabat. Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam scribit, Et si angelus de caelo aliter evangelizaverit, citra quam nos, anathema sit.

Ubi tunc Marcion, Ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? Ubi tunc Valentinus, Platonicae sectator? Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu

Eleutheri benedicti, donec ob inquietam semper curiositatem, qua fratres quoque vitiabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati venena doctrinarum suarum disseminaverunt. Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus, si ceteros quos perditioni erudisset ecclesiae restitueret, morte praeventus est. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et dominum tradi oportebat, sed vae traditori, ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit. Inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam
virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumventus quae ab ea didicit Phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne posteriores negare possint. Quamquam et de operibus suis, ut dixit dominus, revincuntur. Si enim Marcion novum testamentum a vetere separavit, posterior est eo quod separavit, quia separare non posset nisi quod unitum fuit. Unitum ergo antequam separaretur postea factum separatum posteriorem ostendit separatorem. Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, alterius fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus. Ceterum et Nigidius nescio qui, et Hermogenes, et multi alii adhuc ambulant pervertentes vias domini. Ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint? Si alium deum praedicant, quomodo eius dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? si eundem, quomodo aliter? Probent se novos apostolos esse?, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum. Sic enim apostolus descripsit, sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis virtutem eadem signa
edendi quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri; nisi quod agnosco maximam virtutem eorum qua apostolos in perversum aemulantur. Illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.

Sed ab excessu revertar ad principalitatem veritatis et posteritatem mendacitatis disputandam ex illius quoque parabolae patrocinio quae bonum semen frumenti a domino seminatum in primore constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico diabolo postea superducit. Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, quia et alibi verbum dei seminis similitudo est. Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et verum quod sit prius traditum, id autem extraneum et falsum quod sit posterius inmissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi veritatem.

Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo origines ecclesiarum suarum, evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveravit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum

ab Ioanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum itidem. Perinde utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius auctoris esse neque apostolici, quia sicut apostoli non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent. Nisi illi qui ab apostolis didicerunt aliter praedicaverunt. Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex apostolis vel apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam a nostris ecclesiis provocatae probent se quaqua putant apostolicas. Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt,
nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.

Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et deieratae. Nam et sic facilius traducentur, dum aut iam tunc fuisse deprehenduntur, aut ex illis quae iam tunc fuerunt seminia sumpsisse. Paulus in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum. Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus, et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens invehitur in observatores et defensores circumcisionis et legis. Hebionis haeresis sic est. Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles, eius secutor. Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem. Id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogies indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille nescio qui novi et non unius nominis generat ex sua Charite Sensum et Veritatem, et hi aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam, de qua prima ogdoade Aeonum exinde decem alii, et duodecim reliqui Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum. Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid Hermogenis ostendit, qui materiam non natam introducens deo non nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens

potest ei servire quam deo comparat. Ioannes vero in Apocalypsi idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare. Sunt et nunc alii Nicolaitae. Gaiana haeresis dicitur. At in epistula eos maxime antichristos vocat qui Christum negarent in carnem venisse, et qui non putarent Iesum esse filium dei. Illud Marcion, hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina angelis serviens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur et a Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.

Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. Et tamen nullam invenimus institutionem inter tot diversitates perversitatum quae de deo creatore universorum controversiam moverit. Nemo alterum deum ausus est suspicari. Facilius de filio quam de patre haesitabatur, donec Marcion praeter creatorem alium deum solius bonitalis induceret, Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris dei faceret deum legis et Israëlis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas sues spargeret et unius Aeonis vitium in originem deduceret dei creatoris. His solis et his primis revelata est veritas divinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis, qui deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum. Eligant igitur sibi tempora universae haereses quae quando fuerint, dum non intersit quae quando, dum de veritate non sint, et utique quae sub apostolis non fuerunt, fuisse non possint. Si autem fuissent, nominarentur et

ipsae, ut et ipsae coercendae essent. Quae vero sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc sunt aliquante expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem: sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae quasdam ex illis opiniones usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quod etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praciudicarentur, tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae. Unde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.

His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo diversae, sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse eadem forma revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas quam apud illas non esse iam constat. Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est, et hoc erit testimonium veritatis ubique occupantis principatum: apostolis ubique non damnatur, immo defenditur, hoc erit indicium proprietatis. Quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.

Age iam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesident, apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes

faciem uniuscuiusque. Proxima est tibi Achaia, habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si autem Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam felix ecclesia cui totam doctrinam apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu coronatur, ubi apostolus Ioannes, posteaquam in oleum igneum demersus nibil passus est, in insulam relegatur. Videamus quid didicerit, quid docuerit, cum Africanis quoque ecclesiis contesserarit. Unum deum dominum novit, creatorem universitatis, et Christum Iesum ex virgine Maria filium dei creatoris, et carnis resurrectionem; legem et prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet; inde potat fidem; eam aqua signat, sancto spiritu vestit, eucharistia pascit, martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit. Haec est institutio, non dico iam, quae futuras haereses praenuntiabat, sed de qua haereses prodierunt. Sed non sunt ex illa ex quo factae sunt adversus illam. Etiam de olivae nucleo mitis et opimae et necessariae asper oleaster
oritur, etiam de papavere ficus gratissimae et suavissimae ventosa et vana caprificus exsurgit. Ita et haereses de nostro frutice, non nostro genere, veritatis grano, sed mendacio silvestres.

Si haec ita se habent, ut veritas nobis adiudicetur, quicunque in ea regula incedimus, quam ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de scripturis provocationem, quos sine scripturis probamus ad scripturas non pertinere. Si enim haeretici sunt, Christiani esse non possunt, non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum nomina admittunt. Ita non Christiani nullum ius capiunt Christianarum litterarum, ad quos merito dicendum est: Qui estis? quando, et unde venistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion, iure silvam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves? Mea est possessio. Quid hic, ceteri, ad voluntatem vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus quorum fuit res. Ego sum haeres apostolorum. Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiuraverunt, ita teneo. Vos certe exhaeredaverunt semper et abdicaverunt ut extraneos, ut inimicos. Unde autem extranei et inimici apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus apostolos aut protulit aut recepit?

Illic igitur et scripturarum et expositionum adulteratio deputanda

est, ubi doctrinae diversitas invenitur. Quibus fuit propositum aliter docendi, cos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta doctrinae. Alias enim non potuissent aliter docere, nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius, ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum per quae doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis in nostris? quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium ei et in scripturis deprehensum detractione vel adiectione vel transmutatione remediaremus? Quod sumus, hoc sunt scripturae ab initio suo. Ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a vobis interpolarentur. Cum autem omnis interpolatio posterior credenda sit, veniens utique ex causa aemulationis, quae neque prior neque domestica unquam est eius quod aemulatur, tam incredibile est sapienti cuique, ut nos adulterum stilum intulisse videamur scripturis, qui sumus a principio et primi, quam illos non intulisse, qui sunt et posteri et adversi. Alius manu scripturas, alius sensus expositione intervertit. Neque enim si Valentinus integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio quam Marcion manus intulit veritati. Marcion enim exerte et palam machaera, non stilo usus est, quoniam ad materiam su(??)m caedem scripturarum confecit: Valentinus autem pepercit, quoniam non ad materiam scripturas, sed materiam ad scripturas excogitavit, et tamen plus abstulit et plus adiecit, auferens proprietates singulorum quoque verborum et adiciens dispositiones non comparentium rerum.

Erant ingenia de spiritalibus nequitiae, cum quibus luctatio

est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria, ut electi manifestentur, ut reprobi detegantur. Et ideo habent vim et in excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit eiusmodi facilitatis. Vides hodie ex Vergilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum versus et versibus secundum materiam concinnatis. Denique H(??)sidius Geta Medeam tragoediam ex Vergilio plenissime exsuxit. Meus quidam propinquus ex eodem poëta inter cetera stili sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones etiam vocari solent qui de carminibus Homeri propria opera more centenario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus. Et utique fecundior divina litteratura ad facultatem cuiusque materiae. Nec periclitor dicere ipsas quoque scripturas sic esse ex dei voluntate dispositas ut haereticis materias subministrarent, cum legam oportere haereses esse, quae sine scripturis esse non possunt.

Sequetur a quo intellectus interpretetur eorum quae ad haereses faciant? A diabolo scilicet, cuius sunt partes intervertendi veritatem, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum idolorum mysteriis aemulatur. Tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos; expositionem delictorum de lavacro repromittit: et si adhuc memini, Mithra signat illic in frontibus milites suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit, et sub gladio redimit coronam. Quid, quod et summum pontificem in unius nuptiis statuit? habet et virgines, habet et continentes. Ceterum si Numae Pompilii superstitiones revolvamus, si sacerdotalia officia et insignia et privilegia, si sacrificalia ministeria et instrumenta et vasa ipsorum sacrificiorum ac piaculorum et votorum curiositates consideremus, nonne manifeste diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus est? Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter adfectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum Christianorum; sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis, profanae et aemulae fidei attemperare. Et ideo neque a diabolo immissa esse spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses veniunt, dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses, cum et auctoris et operis eiusdem sint

cuius et idololatria. Deum aut fingunt alium adversus creatorem, aut si unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam in vero est. Itaque omne mendacium quod de deo dicunt quodammodo genus est idololatriae.

Non omittam ipsius etiam conversationis haereticae descriptionem, quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine gravitate, sine auctoritate, sine disciplina, ut fidei suae congruens. Inprimis quis catechumenus, quis fidelis, incertum est; pariter adeunt, pariter audiunt, pariter orant, etiam ethnici, si supervenerint; sanctum canibus et porcis margaritas, licet non veras, iactabunt. Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cuius penes nos curam lenocinium vocant. Pacem quoque passim cum omnibus miscent. Nihil enim interest illis, licet diversa tractantibus, dum ad unius veritatis expugnationem conspirent. Omnes tument, omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni quam edocti. Ipsae mulieres haereticae, quam procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tingere. Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes. Nunc neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic promereri est. Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus qui cras lector, hodie presbyter qui cras laicus. Nam et laicis sacerdotalia munera iniungunt.

De verbi autem administratione quid dicam, cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi? Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus elevationem operentur. Quoniam et ipsum opus eorum non de sue proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione, nostra suffodiunt, ut sua aedificent. Adime illis legem Moysi et prophetas et creatorem deum, accusationem eloqui non habent. Ita fit, ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum quam exstructiones iacentium ruinarum. Ad haec solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. Ceterum nec suis praesidibus reverentiam noverunt. Et hoc est, quod schismata apud haereticos fere non sunt, quia cum sint, non parent. Schisma est enim unitas ipsa. Mentior, si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur.

Plerique nec ecclesias habent; sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, sua in vilitate vagantur.