De Oratione

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos

angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.

Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata

carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris, quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes, Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas. Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.

VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??). Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus, festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine, regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.

Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-

struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur: Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte moritur.

Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo, inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.

Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit. Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.

Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit, quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur,

animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae filius docuit.

Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.

Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus. Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti

ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere?