De Cultu Feminarum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces eius expectatur in caelis, nulla omnino vestrum, sorores dilectissimae, ex quo deum vivum cognovisset, et de sua, id est de feminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret,

ipsam se circumferens Evam lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret. In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad virum tuum conversio tua, et ille dominatur tui. Et Evam te esse nescis? Vivit sententia dei super sexum istum in hoc saeculo; vivat et reatus necesse est. Tu es diaboli ianua, tu es arboris illius resignatrix tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum suasisti quem diabolus aggredi non valuit. Tu imaginem dei, hominem, tam facile elisisti. Propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesi(??) oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent, et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret, et haec Eva concupiit de paradiso expulsa, iam mortua, opinor? Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reviviscere, quae
nec habuerat nec noverat quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.

Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae accedat. Nam cum et materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene revelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, siquidem et metallorum opera nudaverant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum vires provulgaverant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem designaverant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt, lumina lapillorum quibus monilia variantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamenta ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur. Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem

dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos moverant? anne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant. Enimvero qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et post libidinum vaporata momenta caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminarum naturalis decoris, ut causam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectae de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam dei pervenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus, haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt. Quid ergo faciunt apud iudices suos res eorum? quod est commercium damnaturis cum damnandis? opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendimus decreturi adversus eos quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eandem
indicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicaverimus res eorum praedamnando quas in illis damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.

Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam post eum casum orbis omnium rerum abolitorem salvam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et haereditaria traditione audierat et meminerat de proavi sui penes deum gratia et de omnibus praedicatis eius, cum Enoch filio suo Matusalae nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noë in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de dei conservatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae gloria. Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur. Proinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de

domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi habilem divinitus inspirari. A Iudaeis potest iam videri propterea reiecta, sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit, quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium possidet.

Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus quem mundum muliebrem vocant, ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut iam hinc prospicias, dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.

Aurum et argentum principes materiae cultus saecularis id sint necesse est unde sunt, terra scilicet, plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opera deplorata nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis

in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur. Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri, quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo vicem accommodent iustioribus causis. Nam et annuli ferro fiunt, quaedam esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deservit. Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti vigore contexitur. Nullum bidens aurum demergit in terram, nullus clavus argentum intimat tabulis. Taceo totius vitae necessitates ferro et aere innixas, cum ipsae illae divites mate riae, et de metallis refodiendae et in quocunque usu procuden dae, sine ferri et aeris operario vigore non possint. Iam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis, quantum ad genus, et potioribus, quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.

Sed et lapillos istos, qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud interpreter, nisi lapillos et calculos et eiusdem terrae minutalia, nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis

aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria? Solum hunc mulierum stuporem aedificare noverunt, quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant. Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas noverim maris poma. Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum vocetur, tamen aliud intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca. Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc quoque deerat Christianae, ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius cervicibus suis aut ipsi capiti ornamenta struit?

Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident. Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores, quanto nocentiores. Aliquando revera inventum est, quomodo et aurum non ametur. Gemmarum quoque nobilitatem vidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem, nisi quod nec ad ostentationem fere habentur. Latent in cingulis smaragdi, et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Nihil denique tam

gemmatum habent, quam quod gemmatum esse non debet, si non comparet, aut ideo comparet, ut neglectum quoque ostendatur.

Perinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis, quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura quam rubrica. Quis enim est vestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet deo quod non ipse produxit. Nisi si non potuit purpureas et a(??)rinas oves nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod deus noluit, utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae. Alterius enim esse non possunt, si dei non sunt, quia aemuli sint necesse est, quae dei non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus dei non est. Ceterum si materiae ex deo sunt, non statim et huiusmodi fructus

illarum in hominibus. Quaeritur et unde sint conchae, et qua dispositione decorent, et ubi speciem suam collocent. Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de illis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus dei constat. Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus Christianum affici oportet, et quod et equum et pantheram et vocem homini deus dedit, sicut nec ideo idololatrian impune faciat Christianus, quia dei conditio est et tus et merum et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur dei sit. Sic ergo et circa actum materiarum census a deo descendens propterea excusat, ut deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis?

Nam ut quaedam rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a deo distributa sunt invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure, si utique, vel negleguntur vel appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae fervor, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione, quam deus ut voluit ordinavit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inveniens de simplici causa non habendi quae deus alibi collocavit concupiscentiam concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi. Quod etsi forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et nomen eius interpretandum est, quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae votum, grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio concupiscentia commendavit. Et alia vitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. Nam tanto maior fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupivit. De brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas

tenera cervix circumfert. Graciles aurium cutes kalendarium expendunt, et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum substantiarum usuram uno et muliebri corpusculo baiulare.

Ancillae dei vivi, conservae et sorores meae, quo iure deputor vobiscum, postremissimus equidem eo iure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectionis, sed affectioni procurans in causa vestrae salutis. Ea salus, nec feminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae est. Nam cum omnes templum dei simus, inlato in nos et consecrato spiritu sancto eius templi aeditua et antistita pudicitia est, quae nihil inmundum nec profanum inferri sinat, ne deus ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat. Sed modo nos non de pudicitia, cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique divina praecepta, verum de pertinentibus ad eam, id est qualiter vos incedere oporteat. Pleraeque enim (quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere deus

permittat) aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversatione consistat, nec quicquam et extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione, studiis formae et nitoris, eandem superficiem incessu circumferentes quam feminae nationum, a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum in his qui deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis. Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo imperfectam et inconditam constat, ut, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentias sese dissolvat, pro perversitate gentilium appetendo cuius rei devitat effectum. Quota denique est quae ne placere quidem extraneis concupiscat? quae non vel idcirco se expingi curet, et neget appetitam? Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle, vel etiam nolle, attamen non denegare. Quid mirum?
perversa sunt omnia quae dei non sunt. Viderint igitur quae non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent. Vos ab eis, ut in ceteris, incessu quoque divertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis, sicut pater vester qui est in caelis.

Perfectae, id est Christianae pudicitiae, appetitionem sui non tantum non appetendam, sed etiam exsecrandam vobis sciatis. Primo, quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus. Quid igitur excitas in te malum istud? quid invitas cuius te profiteris extraneam? Tum, quod temptationibus viam aperire non debemus, quae nonnunquam quod deus a suis abigat instando perficiunt, certe vel spiritum scandalo permovent. Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confisae et securae simus de conscientia nostra, optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes. Nam qui praesumit, minus veretur, qui minus veretur, minus praecavet, qui minus praecavet, plus periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris. Utilius ergo, si speremus nos posse delinquere, quam si praesumamus non posse. Sperando enim timebimus, timendo cavebimus, cavendo salvi erimus: contra si praesumamus, neque timendo neque praecavendo salvi erimus. Qui securus agit, non et sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is vere poterit esse securus. Et de suis quidem servis dominus misericordia sua curet, ut etiam praesumere illis de bono suo feliciter liceat. Quid autem alteri periculo sumus? quid alteri concupiscentiam importamus? quam si deus non ampliando legem

facto stupri concupiscentiam non discernat in poena, nescio an impune habeat qui alicui causa fuerit perditionis. Perit enim ille, simul in tuam formam concupierit, et admisit iam in animo quod concupivit, et facta es tu gladius illi, ut, etsi a culpa vaces, ab invidia non libereris. Ut, cum in alicuius agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non continget, dum rus tamen ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur. Expingamus nos, ut alteri pereant? Ubi ergo est, Diliges [*]() proximum tuum sicuti te ipsum? Nolite vestra tantum curare, sed alterius? Nulla enuntiatio spiritus sancti ad praesentem tantum materiam, et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi debet. Cum igitur et nostra et aliorum causa versetur in studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a vobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria, ut perinde oculorum incursibus molestum. Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis bona, timendus est tamen vel propter iniuriam et violentiam sectatorum, quam etiam pater fidei Abra-
ham in uxoris suae specie pertimuit, et Isaac sororem ementitus Rebeccam salutem contumelia redemit.

Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa, non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam requirant, quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant? Dicet aliquis, Quid ergo non et exclusa luxuria et admissa castitate laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet? Viderit, quem iuvat de carne gloriari. Nobis autem primo quidem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praescriptis dei. Dehinc si omnis gloria vana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis duntaxat? Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritalium sectatores sumus. Quibus

operamur, illis gaudeamus. De his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur Christianus etiam in carne, sed cum propter Christum lacerata duraverit, ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat. Ita quod ex omni parte in vobis vacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sanctae feminae, si naturaliter speciosae, non adeo sit occasio. Certe si et fuerit, non adiuvare, sed etiam impedire debet.

Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens vos, solis maritis vestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis, in quantum aliis placere non curaveritis. Securae estote, benedictae: uxor nulla deformis est marito suo. Satis placuit, cum electa est, seu forma, seu moribus commendata. Ne qua vestrum putet, si temperaverit a compositione sui, odium et aversionem maritorum prosecuturam. Omnis maritus castitatis exactor est, formam vero fidelis quidem non expostulat, quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur: infidelis contra etiam suspectam habet, vel ex illa scelerata in nos opinione gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutris? Si

fideli, non exigit, si infideli, nisi simplicem non credit. Quid gestis aut suspecto aut non desideranti placere?

Haec utique non in crudam in totum et ferinam habitudinem insinuanda vobis suggeruntur nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam deo placet. In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica dei, in ipsis se nimirum arguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim, cum emendant, cum adiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista. Is est diabolus. Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et spiritum hominis malitia transfiguravit? Ille indubitate eiusmodi ingenia concinnavit, ut in vobis pareat manus vos quodammodo deo afferre.

Quod nascitur, opus dei est. Ergo quod infingitur, diaboli negotium est. Divino operi satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur, milites ab hostibus imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est. Christianus a malo illo adiuvabitur in aliquo? Nescio an hoc nomen ei perseveret. Erit enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit. Quam autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini Christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur? effigie mentiri, quibus in lingua non licet? appetere quod tuum non sit, quibus alieni abstinentia traditur? adulterium in specie exercere, quibus studium pudicitiae sit! Credite, benedictae, quomodo praecepta dei custodietis, lineamenta eius in vobis non custodientes?

Video quasdam capillum croco vertere. Pudet eas etiam nationis suae, quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae,

ita iam capillos transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant quod inquinant. Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit, et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor nocet. Quis decor cum iniuria? quae cum inmunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier Christiana ingeret ut in aram? Quodcunque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibetur, ad quod dei creatura [*]() prospecta est, sacrificium videri potest. Sed enim deus ait, Quis vestrum potest capillum album atrum facere, aut album ex atro? Itaque revincunt dominum. Ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus, gratia faciliorem. Quamvis et atrum ex albo conantur, quas paeniteat ad senectam usque vixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata votis, furtum conficitur, adulescentia, in qua deliquimus, suspiratur, occasio gravitatis inter-
polatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur. Haec est aeternitas vera de capilli iuventute. Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad novam domum domini, quam monarchia pollicetur. Bene properatis ad dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus ad finem propinquare deforme est.

Quid item tanta ordinandi crinis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae ge-

stiunt in cincinnos coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates subtilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum, quod non contra dominica praescripta contenditur. Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronumtiatum est. Vos vero adicitis ad pondus colluras quasdam vel scuti umbilicos cervicibus adstruendos. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuvias alieni capitis forsan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano capiti supparetis. Immo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite depellite. Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus
vos velari iubet. Credo, ne quarundam capita videantur. Atque utinam miserrimus ego in illa die Christianae exultationis vel infra calcanea vestra caput elevem! videbo, an cum cerussa et purpurisso et croco et in ille ambitu capitis resurgatis; an taliter expictas angeli in nubila sublevent obviam Christo in aere. Si nunc bona et dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnatum est igitur quod in spiritu et carne non resurgit, quia dei non est. Damnatis hodie abstinete. Hodie vos tales deus videat, quales tunc videbit.

Videlicet nunc vir ut sexu aemulus feminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obeundae gravitatis propter metum debitum deo detrahuntur? Siquidem et viris propter feminas, ut feminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, et decolorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulveris cuiusdam aspritudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen cognito deo adempta placendi voluntate per luxuriae occasionem omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. Nam ubi deus, ibi

pudicitia, ibi gravitas adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine gravitate tractabimus? Quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur?

Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis vestrae impedimenta perinde vobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, cetera vero corporis laciniosis pomparum et delitiarum ineptiis occupare? Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facile est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant: adeo, si desinant, inritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam. Contra si forma deficit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. Aetates denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus inritamenta pro frigore aetatis. Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis, tum, si quas divitiarum vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam non

videantur consecutae, temperare malum huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. Quomodo etenim humilitatem, quam nostri profitentur, implere poteritis, non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum, quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consuevit. Non enim quaesitis utemur nostris? Quis autem prohibet uti? Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet [*]() mundo isto, quasi non abutamur. Praeterit enim habitus mundi huius. Et qui emunt, sic agant, quasi non possidentes. Cur ita? Quoniam praemiserat, dicens, Tempus in collecto est. Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid sentiat de vanis his instrumentis earum? Non enim et multi ita faciunt, [*]() et se spadonatui obsignant propter regnum dei, tam fortem et utique permissam voluptatem sponte ponentes? Numquid non aliqui ipsam dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione deo immolant. Satis igitur et vos usae estis divitiis atque
deliciis, satis dotum vestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum. Nos sumus, in quos decurrerunt fines saeculorum. Nos destinati a deo ante mundum in extimatione temporali. Itaque castigando et castrando, ut ita dixerim, saecule erudimur a deo. Nos sumus circumcisio omnium spiritalis et carnalis. Nam et in spiritu et carne saecularia circumcidimus.

Nimirum enim deus demonstravit sucis herbarum et concharum salivis incoquere lanas. Exciderat illi, cum universa nasci iuberet, purpureas et coccineas oves mandate. Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio graves essent, deus et auri tanta opera produxit, compleotendis et distinguendis lapillis, scrupulosa deus et auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati cor-

peris cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi perenibus quoque suis bullarum vice inserunt. Quamquam et aurum ipsum, cuius vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae. Adeo non veritate bona sunt, sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis operositas cum raritate commissa pretiosilatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitavit. Quod si iidem angeli qui et materias eiusmodi et inlecebras detexerunt, auri dico et lapidum inlustrium, et operas eorum tradiderunt, et iam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter cetera docuerunt, damnati a deo sunt, ut Enoch refert, quomodo placebimus deo, gaudentes rebus illorum qui iram et animadversionem dei propterea provocaverunt? Nunc ut ista prospexerit deus, deus permiserit, nullam de conchylio vestem Esaias increpet, nullum botronatum retundat, [*]()
nullas lunulas reprobet, tamen non ut gentiles, ita nos quoque nobis adolemur, institutorem solummodo deum existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum. Quanto enim utilius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent in quibus disciplina servorum eius probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experimenta procederent? Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si moderate? Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam domini? Sic igitur et apostolus, [*]() Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt. Quanto facilius inlicita timebit qui licita verebitur?

Quae autem vobis causae extructius prodeundi, cum remotae sitis ab his quae talium indigent. Nam nec templa circumitis, nec spectacula postulatis, nec festos dies gentium nostis. Propter istos enim conventus et multum videre ac videri omnes pompae in publicum proferuntur, aut ut luxuria negotietur aut gloria

insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica. Aut inbecillus aliqui ex fratribus visitatur, aut sacrificium offertur, aut dei sermo administratur. Quidvis horum gravitatis et sanctitatis negotium est, cui opus non sit habitu extraordinario, et composito et soluto. Ac si necessitas amicitiarum officiorumque gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae procedatis, tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter dei ancillas et diaboli discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in vobis, ut, quomodo ait apostolus, magnificetur deus in corpore vestro. [*]() Magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem. Sed enim a quibusdam dicitur, ne blasphemetur nomen in nobis, si quid de pristino habitu et cultu detrahamus. Non auferamus ergo vitia pristina: simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia est ex qua dicatur: Ex quo facta est Christiana, pauperius incedit. Timebis pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex quo mundior? Secundum gentilium, an secundum dei placitum incedere Christianos oportet?

Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae? Aut quid minus habeant infelicissimae illae publicarum libidinum victimae? quas etsi quae leges a maritalibus et matronalibus

decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequavit. Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa civitas valida, quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, prostitutae appellationem a domino meruit. Sed quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi! [*]() Thamar illa, quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Iudae suspicione visa est sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et voluerit et compellarit et pactus sit. Unde addiscimus adversus congressus et suspiciones impudicas providendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas alterius suspicione maculatur? quid speratur in me quod aversor? quid non meos mores habitus praenuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur? Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.

[*]() Aliqua fors dicet, Non est mihi necessarium hominibus probari: nec enim testimonium hominum requiro; deus conspector est cordis. Scimus omnes, dum tamen quid idem per apostolum [*]() dixerit recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat. Ad quid, nisi ut malitia accessum ad vos omnino non habeat,

vel ut malis exemplo et testimonio sitis? Aut quid est, Luceant operae vestrae? Quid autem nos dominus lucem mundi vocat? [*]() quid civitati super montem constitutae comparavit, si non relucemus in tenebris et extamus inter demersos? Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat verum et plenum, non amat tenebras; gaudet videri et in ipsas denotationes exultat. Pudicitiae Christianae satis non est esse, verum et videri. Tanta enim debet esse plenitudo eius, ut emanet ab animo ad habitum et eructet a conscientia in superficiem, ut et a foris inspiciat quasi supellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et fluxu fidei virtus effeminari potest. Ceterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritiam catenae stupescere sustineat. Nescio an crus periscelio laetatum in nervum se patiatur artari. Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det. Quare, benedictae, meditemur
duriora, et non sentiemus: relinquamus laetiora, et non desiderabimus. Stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in quo omnia delicta populi Israel denotantur. Odisse debetis quod patres perdidit, quod a relinquentibus deum adoratum est. Etiam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora Christianis semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. Prodite vos iam medicamentis et ornamentis exstructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermones dei, adnectentes cervicibus iugum Christi. Caput maritis subicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebitis. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae deum habebitis amatorem.