De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Malum igitur animae, praeter quod ex obuentu spiritus nequam superstruitur, ex originis uitio antecedit, naturale quodammodo. nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum dominum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, illud diuinum atque germanum et proprie naturale. quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum uacat occultata luce aut, qua datur, radiat inuenta libertate. sic pessimi et optimi quidam et nihilominus unum omnes animae genus. sic et in pessimis aliquid boni et in optimis nonnihil pessimi. solus enim deus sine peccato et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore [*]( 6] Matth. 5, 28. ) [*]( 1 is in (Is inductwn) A 4 idolatriae A 6 mulierem add. Pam 10 appugnas A 11 in om. A 12 presidem A 17 dominum scripsi: deum AB 19 illud ex illum A propriae A 21 non est deus om. A 22 aliquod A 24 ita Gel: uia. ita AB, (ob)uia, ita Hartelius 25 occultata luce Rig: occulta salute AB 30 presagia ex pressagia A proprio Bmg )

369
et conscientia dei in testimonium prodit \'deus bonus\' et \'deus uidet\' et \'deo commendo\'. propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. proinde, cum ad finem peruenit, reformata per secundam natiuitatem ex aqua et superna uirtute detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina natiuitate a spiritu profano. sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, sed spiritus.s o beatum conubium, si non admiserit adulterium!

De morte iam superest, ut illic materia ponatur, ubi ipsa anima consummatur. quamquam Epicurus uulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. quod enim dissoluitur, inquit, sensu caret et quod sensu caret, nihil ad nos. dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. at ille ei dedit passionem, cuius est actio. quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta uis ad hominem non pertinere dicatur. multo coactius Seneca, post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. hoc si ita est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. si enim quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. sed mortem quoque interimat qui et animam. a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. denique . nec speculum eius somnus aliena materia est. [*]( 12] Epic. sent. nr. n p. 71 Usen. 18] Sen. Troad. 395. ) [*]( 1 alterum et A, est B 6 a om. A 8 et iam non om. A 10 DE MORTE. De AB, Gel materiam Oehlerus ponatur scripsi: ponat AB 11 consummatur scripsi: consummat AJB quanquam A 13 et om. A 16 quid si A corporis et peremptricem bis A 20 sic A 21 omnib; A 23 quo Gel: quod AB quod A corr. 25 quia B 26 a AB, in Gel de postuma uita et Rig: depositum a uita et AB, depositum habitat et ut Gel 27 ista quidam 28 non pertinet om. A denique nec om. A ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 24 )

370

De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis quae praeter naturam haberi uidentur. Stoici somnum resolutionem sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. ego me numquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam. neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis reficitur quam fatigatur. porro nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, et dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. plus est quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. denique concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. perinde deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. perit anima, si minoratur. superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. animam enim ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis. denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies [*]( 1 DE SOMNO. Prius AB, DE SOMNO PERTINENTE AD TRACTA- TVM MORTIS. De somno prius Gel disputem A 4 preter A 5 epicuręi A 6 cum cum A 7 Strato segregationem om. A 8 indigentiam spiritus om. A 12 si quid A 15 refrigerescentiam A coloris A 16 et con Gel: ut AB 17 et rigore tardabili om. A 18 quod om. A 19 quoque recedimur A 20 perinde A, proinde B diminutionem A 22 immortalis anima B 23 supest est A ut cum fort. 26 succidere Lat: succedere AB , )

371
finem operis adlatura. qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putauerit citra naturam esse naturae uindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi uideantur, et utique aut natura omnia aut nulla natura. apud nos autem id poterit audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium, de quibus quaeritur. credimus enim, si quid est natura, rationale aliquod opus dei esse. porro somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat, recreatorem corporum, redintegratorem uirium, probatorem ualetudinum, pacatorem operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. quodsi uitale salutare auxiliare somnus, nihil eiusmodi non rationale, nihil non naturale. sic et medici omne contrarium uitali salutari auxiliari extra naturales cardines relegant. nam et aemulas somno ualetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem somnum praeiudicauerunt; etiam in lethargo non naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conseruatur. ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu uel excessu. quid, si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. certe his a primordio naturae suae homo inbutus est. si apud deum discas, ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem, ante dormiit quam laborauit, immo quam et edit, immo quam et profatus est, ut uideant naturalem indicem [*]( 27] cf. Gen. 2, 21 sqq. ) [*]( 1 adlatura Mereerus: adlatur A, adulatur B 3 et extranaturalium om. A et om. A 5 sunt Gel: est AB 12 peractorem Hartelius 15 nihil non naturale Pam: [nihil non naturale rationale quod rationale] B, om. A, Gel, \'al. desunt\' Bmg 16 naturales AB, naturae Bmg, Gel 18 atque cardiacam om. A 20 somnum naturalem spondent fort. in] sine Hartelius 24 et prius del. Gel 25 somni AB, homini Hartelim paratura Pam 29 uideamus fort. indigentiam somni fort., indici somnum Hartelius-) [*]( 24* )
372
somnum omnibus naturalibus principaliorem. inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius uera mater uiuentium figuraretur ecclesia. ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis etiam in publicae et communis iam mortis effingitur exemplar. uoluit enim deus et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus paradigmate Platonico plenius humani uel maxime initii ac finis lineas cotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuuandae per imagines et parabolas sicut sermonum ita et rerum. proponit igitur tibi corpus amica ui soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante uitam iacuit, et quale post uitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. sed et illa sic patitur, ut alibi agere uideatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens. de Hermotimo sciemus. et tamen interim somniat: unde tunc somnia? nec quiescit nec ignauescit omnino nec naturam immortalitatis seruam sopori addicit. probat se mobilem semper: terra mari peregrinatur nogotiatur agitatur laborat ludit dolet gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus corporis agitandi. ita cum euigilauerit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. haec erit somni et ratio naturalis et natura rationalis. etiam per imaginem mortis fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et uiuere, discis uigilare, dum dormis. [*]( 3] cf. 1 Cor. 15, 45. 4] cf. Ioh. 19, 34. -8] cf. Plat. Phaed. p. 103. ) [*]( 2 censere fort. 3 figuram dabat AB, figurabat Bmg, Gel 6 salutares A corr. 9 quotidie A 13 prostratrum A 14 sculpturae A 15 spectans A et] aut Hartelius 16 ereptam ABmg, erectam B 17 absentiae A edisce A de Hermotimo sciemus del. Gel 18 unde tunc somnia del. Gel tunc A, sunt B 20 seruam sopori Urs: serii (seru A) soporis AB, seruam soporis Gel, feriis soporis Oehlerus, seruitio soporis Hartclius 21 peregrinantur A corr. negotiatur agitatur om. A 26 at haec A )

373

Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur. mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud? utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur? genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\' umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod uigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.

Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam expromere, ut de accidentibus somni, et non modicis [*]( 13] cf. Suet. Nero 46. ) [*]( +1 DE HERMOTIMO AB, DE HERMOTIMI ANIMA Gel 2 uagaturi Gel hominis Rig: nominis AB, luminis Gel, somnis Hartelius 5 clazomeni A Hermotimum Bmg, Gel, hermippum AB consolatur A corr. m. ree. 6 qursum A 7 utne scripsi: ut ne B, ne A ne quia] quia non Gel 8 somnum Pam: somnium AB 9 interrogationis signum posui 10 de ea om. A labe om. A 11 Epimenidem B 13 scutonius A Thrasimedem Gel: Thasimedem B, tharis medem A 15 animae — 16 diuortium om. A 16 crederet, ut Lat 18 continuae Lat, continua fort. 19 solis A persuadere A 21 terreri; adeo uult ut A 22 si — 23 oporteret om. Rig 23 nisi non Hartelius 24 DE SOMNIIS AB, DE SOMNIIS QVOMODO EA PATIATVR ANIMA ET VNDE EVENIANT Gel 25 somni et non Rig: somnii et non AB, somnii sed non Bmg, somnis et fort. )

374
iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ei perpetuitate motationis, quod diuinitatis et immortalitatis est ratio. igitur cum quies corporibus euenit, quorum solacium proprium est, uacans illa a solacio alieno non quiescit et, si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. concipe gladiatorem sine armis uel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur certatur, sed uacua iactatio est. nihilominus tamen fieri uidentur quae fieri tamen non uidentur; actu enim fiunt, effectu uero non fiunt. hanc uim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae instar. sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: et misit deus ecstasin in Adam et dormiit. somnus enim corpori prouenit in quietem, ecstasis animae accessit aduersus quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. denique et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum in nullo permoueremur, a uacuis scilicet imaginibus, si conpotes somniaremus. denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri uisionem damnabimur quam ob martyrii coronabimur. et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? hoc erit proprietas amentiae huius, quia non fit ex corruptela bonae ualetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed auocat mentem. aliud est concutere, aliud mouere, aliud euertere, aliud agitare. igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salua memoria ** stupet, amentiae genus est. ideoque non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando, sumus. sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest uideri uacare tunc, ecstasin autem [*]( 11] Gen. 2, 21. ) [*]( 2 ex A, et B 4 proprium om. A 7 artis suae atque conatum om. A 8 iactio A 10 extasin AB sic semper 12 dormiit A, obdormiuit B 16 et posterius om. A 18 ei B 19 ob tupri A 22 ametiae A 27 lacunam signaui: interciderunt talia indicatur, si memoria ideoque A, ideo B dicimus A corr. 30 ecstasi Hartelius )
375
hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.

Ecce rursus urgemur sententiam de ipsorum somniorum retractatu, quibus anima iactatur, exprimere. et quando perueniemus ad mortem? et hic dixerim: cum deus dederit, nullae longae morae eius quod eueniet. uana in totum somnia Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens ut euentui exposita et fortuita. porro si ita est, ergo erit aliquis et ueritatis euentus, quia non capit solam eam euentui omnibus debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam ueritatis, fallaciae eburneam. perspicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiore sententiam mendacio recitans agnoscit et uerum. Telmessenses nulla somnia euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando uisionem fidelem senserit? pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis uitem exortam toti Asiae incubasse. hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. qui filium eius tanto operi ** interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignatam esse uiderat anulo, leo erat signum. crediderat praeclusam genituram, (opinor, quia leo semel pater est): ** Aristodemus uel Aristophon coniectans immo nihil uacuum [*](7] cf. Epicur. fr. 328 Usen. 12] cf. Hom. Od. XIX 562 sqq. 20] cf. Herod. I 107. 108. ) [*]( 3 sententiam scripsi: etiam A, et iam B 4 retractatu] ueritate aut euentu fort. expromere susp. Oehlerus 8 ut] et A 12 eburnam A perspicere scripsi: respicere AB 13 autem om. A maiorem partem mendaciorum citans fort. sententiam om. A 14 mendatio A ei recitans B ueram Rig, uera fort. 21 hisdem B, eiusdem Scal 23 tanti operis Bmg lacmarn signaui: talia fere fore parem omissa sunt interpretati A 24 pressit A 26 obsignatam esse scripsi: obsignasse AB uisus erat Scal 27 lacunam signaui: aduersatus est uel simile quid intercidit )

376
obsignari filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniauit. Heraclides prodidit. et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praeuidit. Euphorion prouulgauit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. nouerunt et Romani ueritatis huiusmodi somnia. reformatorem imperii, puerulum adhuc et priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum M. Tullius iam et Augustum et ciuilium turbinum sepultorem de somnio norat. in Vitellii commentariis conditum est. nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artori uisione destituto tabernaculo euadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lauacro Iouis. reuelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem paruuli etiamnunc gerula iam sua inspexerat. cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Roeteum Troiae et [*]( 3 dionisius A sicilię ex silicię A hemerea quaedam B, hemere. aquaedam A 4 seleucho B 5 praenixa A promulgauit A mitridaten A, Mithridatem B 6 quoquo A 7 Balaridem B illyricum. mallosis A 8 Callisthene disco. Nouerunt B, gallis tenendis cognouerunt A 10 alterum et om. A Octauianum fort. 12 norant Gel Yitellii Rig: uitelliis AB 13 speties A 14 praelio Rig: praelium AB 15 Philippis Gel: philippus AB alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus, de Artori Hartelius: alias maius tamen alias crimen ab hostibus relaturum se artori AB, alias maiestatem, alias crimen (discrimen Pam) ab hostibus relaturus, Artorii Gel, Pam, maius tamen alias discrimen Artorii Rig, alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori Oehlerus 18 soli sanguine A 21 suam Gel 22 Cleonymus Gel 24 prodidissent B tragigus A 25 Rheteum Pam: ritreum A, Erithreum B et addidi )
377
sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberatur, et cum lapidum senia deponit, diues inde auro redit. quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon Antiphon Strato Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus Dionysius Rodius Hermippus, tota saeculi litteratura. solum, si forte, ridebo, qui se existimauit persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus uixit Aristoteles. ignosce ridenti. ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Trophoni in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis quinione uoluminum satiatissime exhibebit. sed et Stoici deum malunt prouidentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solacium naturalis oraculi. haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam et aliter interpretandam. nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae suae scaenam in ista aeque specie diuinitatem mentientes eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuuando, dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis abducunt ex insinuatione falsae? et utique non clausa [*]( 1 ab ipsa B liberat A 3 et affirmatores om. A arthemon A 5 dyoni*sius ex dioni*sius A, et Dionysius B 11 apud Horopum Amphiloci B, apudor optumam philoci A 12 throphonii B boetia A calicia A 13 pasiphae B, pasiphe A 14 relationibus Semlerus 15 berytensis A, Berithensis B 18 nobis B, magis ABmg 20 taliter Rig interpretandam Gel: interpretandum AB 22 pronunciabimus A daemoniacam Rig 24 uel A, uel ad B 25 specie A 27 alterum et om. A prenuntiatione A quae Gel 29 insinuationem A )
378
uis est nec sacrariorum circumscribitur terminis; uaga et peruolatica et interim libera est. quo nemo dubitauerit domus quoque daemoniis patere nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumuenire.

Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos, ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non potest. tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima uidetur inducer ee ex intentione circumstantiarum. porro quia non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo haec species naturali formae relinquenda est seruans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. [*]( 9] cf. Ioel 3,1. 14] cf. Matth. 5, 45. 15] cf. Dan. 2, 1 sq. ) [*]( 6 de del. [un 8 et alterum del. Rig 9 deo scripsi: a deo AB et induetum A 13 uocatoria om. A 17 et in om. A 18 in] et in A absistit A 21 quia scripsi: quam AB, qua Urs, quoniam Lat 22 picharmus A 24 speties A forma A 26 alnima A corr. 27 interpretationem A 28 narrationem A propvig A )

379

Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore. ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat. item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum. ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei [*]( 10] cf. Plat. Tim. p. 71. 18] cf. Dan. 2,16 sq.. ) [*]( 1 collatiora A corr. 2 producto Semlerus 3 autem om. A aestas om. A 4 hyems B 5 sucis Gel: sucus A, succus B 6 neque. neq: A 7 refusis B, repulsis ABmg loculis Gel: localis AB 8 fluitet aut Gel: fluit et aut AB compressu Gel: compressa AB angina B, sagina ABmg 12 decorandis A, decurandis Rig 15 uel scripsi: ut B, om. A castimonia inducitur om. A castimonia scripsi: castimoniam B inducitur scripsi: inducit B, inducat Gel 16 spetiem A 17 et in- ■ flatum Gel, ex inflatu fort. 20 a sup. uers. A imperandorum A 21 ieiuniis B )

380
norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione caruit uictu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. ita non ad ecstasin summouendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat.

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. sed et a deo deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?

Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius [*](1] cf. Dan. 10,1 sq. 13] cf. Herod. IV 184. ) [*]( 1 danihel A 2 caruit Mercerus: aruit AB 4 non in] non aliter (uel alias) in fort., non sine Hartelius in om. A 5 commodandam fort.- 7 omni A 11 Atlantes Gel: atlantico A, athlantico B 12 noctem Gel: non B, om. A, \'al. deest non\' Bmg itaque A 13 non taxatur scripsi: taxantur AB, taxatur Gel 15 et om. A 16 heroen B 18 auferes omnia A 19 tharsi medis A 20 somnia Bmg, omnia AB Athlantes B 22 nunc Kellnerus, unum (cf. 391, 7) Hartelius 23 ad hoc scripsi: adhuc AB 24 animae om. B 25 DE MORTIS VI (VI om. A) ET DE MENANDRO HAERETICO (HERETICO A) AB, Gel tum Urs: cum AB )

381
excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsa sine quaestionibus, licet finis omnium quaestionum. publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. hoc stipulata est dei uox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magi Menandri Samaritani furor conspuatur dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, uerum nec peruenire. in hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma eius induerint. legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, sed aut ebriosos reddit Lyncestarum uena uinosa aut lymphaticos efficit Colophonis scaturrigo daemonica, aut (Alexandro accidit) Nonacris Arcadiae uenenata. fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. sed et Thetis filium planxit. quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem uenias; apud inferos enim dicitur. quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Iohannes baptizator praeministrauit nec Christus ipse discipulis demonstrauit? quod hoc Menandri balneum? comicum credo. sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lauant? suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem aut repastinet uitis modo uitam aetate renouata. hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in ueruecem. translatus est Enoch et Helias nec mors [*]( 80] cf. Gen. 5, 24 et 2 Reg. 2,11. ) [*]( 1 ordinem ABmg, originem B ipsa scripsi: ipsam AB 2 finis scripsi: finem AB 6 magis Urs 12 sed aut] scilicet ut Oehlerus aut] ut Oehlerus 13 aut] ut Oehlerus 14 iudeae A 15 amne Christi Bmg 16 quanquam A Stygen B 21 comicum AB, magicum Urs quur B 22 quod paucis simulabant Bmg 26 de Christo B, dextro A 29 ne Medeae Gel: ne medie A, Nemediae B in hominem, etsi licuit om. A 30 uerbecem AB )
382
eorum reperta est, dilata scilicet. ceterum morituri reseruantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. obiit et Iohannes, quem in aduentum domini remansurum frustra fuerat spes. fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt inde sumentes praesidia, quo pugnant. postremo compendium est: ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? apostoli perennes ueniant assistant. uideat illos meus Thomas, audiat contrectet et crediderit.

Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. ad hoc enim et Plato, etsi quas uult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet indiuiduitate seruatum. ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. porro et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. quid enim, si aridior aer et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? ungues autem cum exordia neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores et cotidie deficiente carne expelli uidentur. comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. denique in uiuentibus etiam pro cerebri ubertate uel affluit capillago uel deserit. habes medicos. sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scaenam tempus aboleuerit. et hoc enim in opinione quorundam est. propterea nec ignibus [*]( 2] cf. Apoc. 11, 3 et Ioh. 21, 23. 7] cf. Ioh. 20, 24 sq. 13] cf. Plat. Phaed. p. 69. Polit. X p. 614 sq. ) [*]( 2 ioannes AB 7 assistant A 8 crediderit scripsi: credidit AB, credat Pam 9 NIHIL ANIMAE IN CORPORE SYBREMANERE AB; POST MORTEM add. Gel 10 quidem Urs quidem Oehlerus: quidam AB 14 celum A politiam A 20 exsuccior B, exsuctior A 21 corruptelae ABmg erogat ABmg 23 et A, sed B, ex fort. quotidie A 24 prestat A 25 crebri A 26 affluit Gel: afluit A, affuit B )

383
funerandum aiunt parcentes superfluo animae. alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine auersatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. ceterum anima indiuisibilis ut immortalis etiam mortem indiuisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indiuisibili animae indiuisibiliter accidentem. diuidetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque morituro. ita portio mortis cum animae portione remanebit. nec ignoro aliquod esse ue-_ stigium opinionis istius. de meo didici. scio feminam quandam uernaculam ecclesiae forma et aetate integra functam post unicum et breue matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc sese pultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus potestatis suae signa proponit suis in solacium, extraneis in testimonium. magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. corpus etiam illud non modo fratri cessisset, uerum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt. mors, si non semel tota est, non est. si quid animae remanserit, uita est. non magis uitae miscebitur mors quam diei et nox.

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit [*]( 3 homo] id est homo uel scilicet homo fort., humo, Hartelius 5 inuisibilis ABmg inuisihilem ABmg 6 indiuisibili Gel: inuisibili AB indiuisibiliter Bmg, inuisibiliter AB 7 et prius om. A 8 morituro Urs: moriturae AB 11 uernacula Harnackius 14 habitum B, aditum Urs 16 illa AB, alia Gel 17 corpori fratris fort. colocando A recessu Gel: accessu AB, accessui Hartelius 18 aliquid tradit A utique B 19 in testimonium om. A 25 undeunde Urs: unde AB 28 et om. B 29 separationem Gel: separatio AB 30 factorum fort. )

384
humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans placidae cuiusque mortis, extraordinariam uero praeter naturam iudicans uiolenti cuiusque finis. qui autem primordia hominis nouimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse. nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. porro non in mortem institutum eum pprobat ipsa lex condicionali comminatione suspendens et arbitrio hominis addicens mortis euentum. denique si non deliquisset, nequaquam obisset. ita non erit natura quod ex exorbitationis potestate accidit per uoluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. proinde etsi uarii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita dicimus lenem ut non ui agatur. ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, uis est. quidni? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum-. tiarum diuellit ac dirimit. nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historiarum praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo uiolentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert, cum iucundius uiuere est in exultatione in honore in requiete in uoluptate. uis est et inlata nauigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante [*](6 culpam A corr. 12 obiisset B erat Gel 13 exorbitationis scripsi: oblationis AB, abolitionis Hartelius 15 diximus AB 17 quidni Heraldus: quid enim AB 21 clydemus AB ob historiarum praestantiam scripsi: ab historicis diu praestantium AB, ab histrionibus ob praestantiam Gel, ob historici stili praestantiam Ochlerus 25 iocundius B uere B 26 requie B et om. B, ut Hartelius inlata scripsi: illa AB nauigiis Gel: nauigii AB 27 Caphareis Gel: chapereis B, chaperei A nullis depugnata turbinibus om. A 28 cursu, laetante Gel: [cursulae tantae] B, om. A ) t
385
comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. non secus naufragia sunt uitae, etiam tranquillae mortis euentus. nihilo refert integram abire corporis nauem an dissipatam, cum animae nauigatio euertatur.

Sed quo dende anima nuda et explosa deuertet? sine dubio prosequemur ex ordine. prius tamen quod est loci huius explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et ipsarum corporalium condicionum. plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. tota autem in corpore et ex corpore est ratio. nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum, ut fellis ut sanguinis; regionum, ut cordis ut iecoris; uiarum, ut uenarum ut arteriarum. dum igitur haec ex propria quaeque iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem et rescissionem uitalium id est naturalium finium situum officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis ueritate. perinde auriga corporis spiritus animalis deficientis uectaculi nomine, non suo deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere [*](2 naufraugia B 3 cum A, dum B 5 DE ANIMARYM EXCESSV AB, Gel: post haec uerba f. 16CT in A finitwr quo deinde Gel: quod inde B diuertit A 9 propris A arbitriis B 11 mentionem B 12 eiusmodi B quo paulatim ac minutatim anima B, quoque protegendam animam A 17 aut regionum-materiarum om. A 19 quaeque scripsi: quaque AB 21 recessionem Gel 23 spaciis A 28 deficiens uectaculis A 29 operę A languens Gel 30 comparere ABmg, comparare B ) [*]( XX. Tert. I. ) [*]( 25 )

386
cessat, non quia esse. sic et rapida quaeque mors, ut ceruicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae uis semel omnia uitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. at ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem uideri facit. non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. sequitur seriem suus finis et mediocritas trahitur ad summa et reliquiae uniuersitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. atque ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. hinc denique euenit saepe animam in ipso diuortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae uidet, quae audit, quae incipit nosse. si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consaepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, uelut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. procul dubio cum ui mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in diuinitatem ipsa libertate resipiscit ut de somnio emergens ab imaginibus ad ueritates. tunc et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris animarum, Mercurii poetarum. [*]( 18] cf. Plat. Phaed. p. 62 B et 1 Cor. 6,19. ) [*]( 2 ac om. Pam ut] aut Urs ruina A 3 Uitalia om. Gel 5 prout Bmg, proubi AB anima AB, mors Bmg 6 conciditur hac facie Gel: conceditur hac facies ABmg, condicitur hac\'facie B 7 partim fort. 8 abscissa B 9 ipsa om. Pam 10 ad] a A 11 relinquuntur A 18 uenit A 14 solliciore A corr. 16 per om. A 19 consepto AB 20 per om. A 22 expręssione A 24 expedicione A 26 ut de somno. ut de somnio Å, ut de somno B 27 et posterius] quae Gel exaltat B 28 deuorsorii AB, diuersorii Gel, deuersorii Pam uocatoris A )

387

Quo igitur deducetur anima, iam hinc reddimus. omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem uniuersitatis, ut Stoici, suas solas id est sapientium animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornauerint amore puerorum. adeo etiam inter philosophos magnum habet priuilegium impuritas. itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam. quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. ubi erit scholae regio in tanta distantia diuersoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conuentabunt tanto discrimine inuicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus iamiam conflagratione perituris ? reliquas animas ad inferos deiciunt. hos Plato uelut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent.

Nobis inferi non nuda cauositas nec subdiualis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto uastitas et in ipsis uisceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et ex ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. [*]( 6] cf. Plat. Sympos. p. 203. Phaedr. p. 248 sq. 18] cf. Plat. Phaed. p. 112 sq. 25] cf. Eph. 4, 9. 1 Cor. 15, 4 sqq. ) [*]( 1 DE RECEPTV AB, Gel Quod A 2 fermae A qualiter qualiter Oehlerus: qualiter AB 3 tantum B pytagoras A v5 ut] et A sapientum B 10 etherem A 11 haerem A 13 illa A 14 scolae A deuersorium A 15 conuertentur ABmg 19 phedone A 20 et posterius om. AB 21 suarum om. A crassiorem Gel illicerem A, illic aere fort. 25 Christum B terrae] trita A triduum-expunctum om. A 26 ex B, in A 27 clauso AB, cauato Bmg superstructo. DE IN- FERIS ET AN ILLVC OMS A A; nimae compellentur (compellantur ,Gel) add. B, Gel ) [*]( 25* )

388
quodsi Christus deus, quia et homo, mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud infe ros functus nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere et illos cubito pellere, qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. serui super dominum et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solacium capere. sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus: ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini aduentus in saeculo inuenerit, obuiam ei ereptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? nulli patet caelum, terra adhuc salua, ne dixerim clausa. cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis aut in aere cum Ario aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migrauerint. et quomodo Iohanni in spiritu paradisi regio reuelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in reuelatione paradisi solos illic commartyres suos uidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? noua mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et priuato exci pitur)itur hospitio. agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro [*]( 1] cf. 1 Cor. 15, 3 sq. 4] cf. Eph. 4, 9. 5] cf. 1 Petro 3, 19. 8] cf. Matth. 10, 24. 9] cf. Luc. 16, 22. 14] cf. 1 Thess. 4,16 sqq. 21] cf. Matth. 27, 52. 23] cf. Apoc. 6, 9. ) [*]( 2 secundum] secus A hic Gel 6 originem Gel 7 quia Gel 8 dno A 10 carpere B 12 quomodo Gel: quo AB animam AB 13 sedente ad dexteram patris om. A 14 turbam A corr. 16 raptis Gel 17 inclausa fort. 19 pueris B 26 paradysi A commartyres Gel: contra martyres B, martyras A [suos] B, om. A 27 romphea A caedit B )
389
deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. tota paradisi clauis tuus sanguis est. habes etiam de paradiso a -nobis libellum, quo constitui mus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.

Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio uel ex imperio interuenire. nec harum enim opinionum suasoriae desunt. creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somniis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset arcentibus eum longe animabus sepultorum. nouimus autem praeter poeticae iura pietatis quoque Homericae industriam. tanto magis enim curam sepulturae collocauit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusauit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solacii dolore nutrito. ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum seruetur et memoria affectuum temperetur. ceterum quam uanum, ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos auehat? multo uanius, si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae nec mori uoluit. amabit impium heredem, per quem adhuc pascitur luce. aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici, cui no n, imputatur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. aiunt et [*]( 2] cf. Matth. 10, 38. 12] cf. Hom. 11. XXIII 72 sqq. ) [*]( 1 paraclitus A 3 paradysi A 4 habet A 6 AN COMMORENTVR HIC ANIMAE POST MORTEM VEL AB INFERIS COMMEENT Gel 9 suasoria Scal 10 insepultas B ante add. Gel redici A corr. ut uidetur m. rec. 11 somnis Gel 13 argentibus A 14 poetice. A, poetica B 18 nutrito scripsi: nutriti AB querelas B 20 memoria ABmg, moeror B 24 mallet A 28 ea iniuriam B imputatur Gel: imputabitur AB 29 AN DEMORENTVR HIC ANIMAE POST MOR- TEM. Aiunt AB )

390
inmatura morte praeuentas eo usque uagari istic, donec reliquatio compleatur aetatis, quam tum peruixissent, si non intempestiue obissent. porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen uoluntate uel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinent. aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. adhuc addam. ecce obiit uerbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer inuestis, puta uesticeps, qui tamen LXXX annos uicturus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas, in quibus decesserunt. idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem uitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata et militet ab adulescentia iuuenta excitata et censeat a iuuenta senectae ponderata et fenus exprimat et agrum urgeat nauiget litiget nubat laboret, aegritudines obeat et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? sed haec sine corpore quomodo transigentur? uita sine uita? sed uacua erunt tempora solo decursu adimplenda. quid ergo prohibet apud inferos ea implere, ubi perinde nullus est usus illorum? ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum [*]( 1 eo usque B, eosque A isthic B relinquatio A 2 aetatis Gel: aetatum B, aestatum A quam tum scripsi: qua cum AB, quas tum Urs, quacum Lat, quantum Oehlerus 3 obiissent B . 4 praecipi Gel non A, ne B 5 potestate mutilantur B, potestatum utilantur A, potestatum mutilantur Bmg 6 sustinent Gel: sustinentur AB 13 resur- rectionem A 14 discesserunt A 15 aedem A modos Gel: modo AB 21 adolescentia B 22 inuenta B, iuuentae Oehlerus senecta Rig 23 fenus A 29 eum] eam A )
391
diem usque, quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. perinde extorres inferum habebuntur quas ui ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus uiolenti quos iustitia decernit, uiolentiae uindex. et ideo, inquies, scelestae quaequae animae inferis exulant. alterum ergo constituas compello aut bonos aut malos . inferos. si malos placet, etiam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?

Aut optimum est hic retineri secundum aoros aut pessimum secundum biaeothanatos, ut ipsis iam uocabulis utar quibus auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. publica iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas euocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. quid ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia nouimus, nec inuitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter animaeque uastatricem scientiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt, quemadmodum in illa deos. quidni? cum et dii mortui. itaque inuocantur quidem aori et biaeothanati sub illo fidei argumento, quod credibile uideatur eas potissimum animas ad uim et iniuriam facere quas per uim et iniuriam saeuus. [*]( 2 perinde scripsi: proinde AB nec extorres Urs 3 praecipua atrocitate ABmg 7 exultant A aut bonos inferos aut malos B 10 indignas Urs: dignas AB 11 non iudicas Pam 12 retineris A aoros Bmg, achoros AB 13 biaeothanato A 14 magica B Ostanes Gel: ostentantes AB, Hostanes Pam 16 litteratura B, littera ABmg . sop*itas A 19 magiam B poenae B 20 fallatiae A 22 *ope*ratione A 24 uastatricem scientiam magiae Urs: uastatorem. sic etiam magiae A 71 25 scilicet et B idolatriae A corr. m. alia eiusdem aetatis per*i*nde A 27 itaque] aeque Oehlerus hacori A, achori B uiothanati Rig )

392
et immaturus finis extorsit, quasi ad uicem offensae. sed daemones operantur sub ostentu earum, et hi uel maxime qui in ipsis tunc fuerunt, cum aduiuerent, quique illas in huiusmodi impegerant exitus. nam et suggessimus nullum paene hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant. hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat, interdum gladiatorem uel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas uniuersas ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbet. et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumuenire temptauit, instantia diuinae gratiae uictus id quod in uero est inuitus confitetur. sic et in illa alia specie magiae, quae iam quiescentes animas euellere ab inferis creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae uis est operoper atior. plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. corpora denique uidebantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum uirgarum draco:ų.es. sed Mosei ueritas mendacium deuorauit. multa utique et aduersus apostolos Simon dedit et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non fuit. quid noui aemulatio ueritatis a spiritu immundo? ecce hodie eiusdem Simonis haeretico.s tanta praesumptio artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis mouere se spondeant. et credo quia mendacio possunt. nec enim pythonico [*]( 21] cf. Ex. 7, 12. 23] cf. Act. 8, 9 sqq. 24] ibid. 13, 8 sqq. 28] cf. 1 Sam. 28, 6 sqq. ) [*]( 1 et immaturus Gel: etiam maturus AB ad inuicem ABmg sed om. B 2 obtentu B 4 impegerunt Urs 5 capere A 6 quasi A 7 supsonis A 10 hominis Mercerus: hominem AB sui AB, suis Urs, fuisse Iun 12 predicamus A 13 turbet Urs: turbent AB 16 spaie A 18 operantior Oehlerus 19 magnum A, Gel, imaginum B 22 Moysis Rig 23 deuorat A 24 dedit om. A, edidit Scal 25 immundorum A corr. 26 hodie A heretici A, haeretici Bmg, heredes Gebhardtus artis extollit Bmg, se artis extollit A, artifex tollit B 28 mendatio A phytonico A )
393
tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere post deum mortuos consulente Saule. absit alioquin, ut animam cuiuslibet sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam deum se adseueraturus in fine signaque portentosiora editurus ad euertendos, si fieri possit, electos. dubitauit, si forte, tunc prophetam se dei adseuerare et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per quem Saulis thensaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. et ideo per quem uisurum se credidit uidit, quia per quem uidit et credidit. si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra mortuos uisos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum sepulcra mansitando captare, ut Heraclides scribit uel Nymphodorus uel Herodotus, et Celtas apud uirorum fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortu osos uere patimur in somnis quam uiuos, si eadem ratione mortuos qua et uiu osos. nec omnia, quae uidentur uera sunt. non enim quia uidentur uera sunt, sed quia adimplentur. fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur. nulli autem animae omnino inferos patere satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et diuitis ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod uel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. sed etsi [*]( 4] 2 Cor. 11, 14. 5] cf. 2 Thess. 2, 4. 6] Matth. 24, 24. 11] cf. Matth. 6, 21. 17] cf. Herod. IV 172. 24] cf. Luc. 16, 25. ) [*]( 5 asseueraturus A in fine A, insigne B, del. Gel 6 signa A portentosiora-euertendos om. A 7 asseuerare A 9 fantasma A administrauit A eodem spu ABmg 10 pseudopropheti A 11 sauli A thesaurus B 14 frustrari Gel 15 uiuos A Nasammonas B 16 sepulchra B 17 nymphidorus ex nympidorus A 19 patitur ABmg si A, sed B 20 nec scripsi: et AB, at Gel somnia Gel 21 uera sunt om. A 24 illo om. A 25 ingemescentis A inde del. Gel 26 renuctiatorem A )
394
quasdam reuocauit in corpora dei uirtus in documenta iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et fallaciae somniorum et licentiae poetarum. atquin in resurrectionis exemplis, cum dei uirtus siue per prophetas siue per Christum siue per apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili et satiata ueritate praeiudicatum est hanc esse formam ueritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias iudices.

Omnis ergo anima penes inferos, inquis? uelis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et diuitem. et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam op- . portune in clausula reddam. cur enim non putes animam et puniri et foueri in inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? quia saluum debet esse, inquis, in iudicio diuino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum quia et carnis opperienda est restitutio ut Cconsortis operarum atque mercedum. quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? at enim animae nec in uiuentibus dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. aut nihil uis agi illic, quo uniuersa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? delibari putas iudicium an incipi? praecipitari an praeministrari? iam uero quam iniquissimum otium apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est et innocentibus nondum? quid, amplius uis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione ludentem an uitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut gaudeat? nonne et de suo sufficit sibi ad [*](10] cf. Luc. 16, 19 sqq. ) [*]( 5 representat A 9 AN PVNIANTVR APVD INFEROS ANIMAE AB, AN ALIQVID INTERIM PATIANTVR APVD INFEROS ANIMAE Gel omnes B animae B inquit A 11 oportune A 12 clausulam B 14 quadamus A 15 in del. Urs 16 tum Gel: et tunc B, om. A operienda B 23 otium A, etiam B 25 ampliationem Urs esse om. A, add. m. alia eiusdem aetatis confusam spem Oehlerus: confusa spe AB 28 gaudeat] geat B )

395
utrumque titulum passionis? quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile ira taedio plerumque nec sibi noto? quotiens item corpore afflicto furtiuum sibi anima gaudium exquirit et a corporis importuna tunc societate secedit? mentior, si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consueuit. respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus soluit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. morsus ferarum ornamenta sunt iuuentutis ut in Cyro ursi cicatrices. adeo nouit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa si uelit dolet et laesa si uelit gaudet. hoc si ex arbitrio suo in uita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? sed nec omnia opera optiuo cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas uoluntates censura diuina persequitur. qui uiderit ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. ergo uel propter haec congruentissimum est animam, licet non expectata carne, puniri, quod non sociata carne commisit. sic et ob cogitatus pios et beniuolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? et si quando inuita, prior tamen tractat, quod per corpus actura est. numquam denique conscientia posterior erit facto. ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. in summa, cum carcerem illum, quem euangelium demonstrat, inferos intellegimus et nouissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salua resurrectionis [*]( 15] Matth. 5, 28. 25] cf. ibid. 5, 25 sqq. ) [*]( 1 in laeso B 4 tunc importuna A 7 ad om. A 10 dolere et gaudere Pam quartum et om. B 13 optiuo scripsi: optima AB, om. Gel partitur Bmg, patitur AB 16 uel om. Pam hoc Gel 17 puniri quod non sociata carne om. A 18 beneuolos B 19 in om. A 20 desponit A 24 eam AB, etiam Gel priori ABmg, priores B debeatur A 25 quem Urs: quod AB intelligamus Urs 27 interpretemur Urs 28 ad animam A )
396
plenitudine per carnem quoque. hoc etiam paracletus frequentissime commendauit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum charismatum admiserit. ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. enormi autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere. [*]( 1 paraclitus A 2 quis B 5 curiositati Gel: curiositatis AB satisfecimus Urs: fecimus A, faciemus B, satisfaciemus Gel 7 TGRTUlllANll b€ CENSU ANI(DA€ Explte\'t; I f. 166v A, Q. SEPTIMI FLOREN- TIS TERTVLLIANI LIBRI DE ANIMA FINIS B )