De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in aërem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis, aut in aëre cum Ario, aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres

suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.

Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique

enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit. Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent, si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur. Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata, et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et
agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat, et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum? Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?