De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec

contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret.

Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale, intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus. Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt. Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui,

ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. Plane, si non huius definitionis gradum exclusero. Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae
rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; sed tunc duo sunt.

Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et

cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur, ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.

Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia

species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima, est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte, spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.