De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa, aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?
Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus,
id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas, audiat, contrectet, et credidit.