De Anima
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis
tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aërem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam.Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum
ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.