Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera
sepulto. Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissima scilicet inlicitum esse penes illos per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti? Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat ut foculum, ut acerram.
Proinde enim probarentur sanguinem humanum adpetendo quemadmodum sacrificium respuendo, alioquin negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent, et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.1
Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iupiter docuit? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem,