Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.

Cotidie obsidemur, cotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit? Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua inmunda vestigia deprehendi? Quis talia facinora cum invenisset, celavit aut vendidit ipsos trahens homines? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus?

Immo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur, Samothracia et Eleůsinia reticentur, quanto magis talia quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.

Et unde extraneis notitia, cum semper

etiam piae initiationes arceant profanos et arbitris caveant? Nisi si impii minus metuunt.

Natura famae omnibus nota est. vestrum est: Fama malum qua non aliud velocius ullum. Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid veri adfert, sine mendacii vitio est, detrahens, adiciens,

demutans de veritate. Quid? quod ea illi condicio est, ut non nisi cum mentitur perseveret et tamdiu vivit quamdiu non probat, siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem tradit,

et exinde res tenetur, res nominatur. Nec quisquam dicit verbi gratia, Hoc Romae aiunt factum, aut, Fama est illum provinciam sortitum, sed, Sortitus est ille provinciam, et, Hoc factum est Romae. Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famae credat nisi inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto.

Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.

Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe

fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit usque adhuc probare non valuit, ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt.

Ecce proponimus horum facinorum mercedem, vitam aeternam repromittunt. Credite interim. De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire, veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium, vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit, fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.

Interea discumbens dinumeraloca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres. Piaculum enim admiseris nisi incestum feceris. Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas.

Aut si non,

ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt?

Alia nos, opinor, natura; Cynopaene aut Sciapodes? Alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi? Qui ista credis de homine, potes et facere. Homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et Christianus et quod et tu.

Sed ignorantibus subicitur et inponitur. Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum. Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sintdescribere.

Tum ille: Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam1 colligas; praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant: ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis. Quid si noluerint vel nullae fuerint? quid denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur?

Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt.

Timent plecti, si

proclamcnt, qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere. Age nunc timeant, cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.