Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commmentatores probabuntur.
Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo
non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt. Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia?
Nonnisi de nostris sacramentis. Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra magisque credenda quorum imagines quoque fidem inveniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet. Nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.