Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur. Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat,2 per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.

Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.

Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et Pythagoras, alius ex igni, qua Heraclito visum est: et Platonici

quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc;

intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo intra id maneat quod regat. Sic et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit, variant. Sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilcm contendunt, ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit.

Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.