Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

veritatis interpolator et intcgrator et expressor, et furator eius et custos?3

Antiquior omnibus veritas, nisi fallor, et

hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem. Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis.

Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico,

et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur. Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat,2 per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.

Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.