Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat. Ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam,
patientiam, sobrietatem, pudicitiam. Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad officia quae nos non obeuntes periclitamur? Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit? Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis.
Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur. Sed merito. Philosophi enim non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni?
In quantum odium1 flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.