Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.

Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi 2 de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis.