Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae. Meminimus gratiam debere nos deo, domino, creatori: nullum fructum operum eius repudiamus: plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur.

Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur; proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro.1 Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.