Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis: et sequitur ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a deo obveniant.

Atquin nos nullo modo laedimur; inprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo nisi de eo quam celeriter excedere, dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris meritis deputatur. Sed etsi aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationem, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant 1?