Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter

Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.

Hoc, inquitis, et in deum vestrum repercutere est, si quod et ipse patiatur, propter profanos etiam suos cultores laedi. Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans.