Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.

Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani. Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur

qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis.

Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur? Non possumus et Romani non esse et hostes esse, cum hostes reperiantur qui Romani habebantur. Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in his moribus quibus divinitas imperat tam vere quam circa omnes necesse habent exhiberi.