Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima sed et perniciosa adolatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.

Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere cui deo opus est. Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.

Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia

potius quam lascivia celebrant. Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras. Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent?

Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur? O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris.