Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Augustus, imperii formator, ne dominum

quidem dici se volebat; et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Ceterum liber sum illi. Dominus enim meus unus est, deus omnipotens aeternus, idem qui et ipsius. Qui pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam potestatis. Etiam familiae magis patres quam domini vocantur.

Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima sed et perniciosa adolatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.

Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere cui deo opus est. Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.

Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia

potius quam lascivia celebrant. Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras. Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent?

Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur? O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris.

Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum.

Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua

Romana? Testis est Tiberis, et scholae bestiarum.