Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus.

Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.

Id in eis scimus esse quod deus voluit, ideoque et salvum volumus esse quod deus voluit et pro magno id

iuramento habemus. Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.

Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore? quem necesse est suspiciamus ut eum quem dominus noster elegit, ut merito dixerim: Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus. Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, siquidem non solum ab eo postulo eam qui potest praestare, aut quod talis postulo qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subicio. Subicio autem cui non adaequo.

Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest homini deo cedere. Satis habeat appellari imperator. Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem qui deum dicit; nisi homo sit non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te! Hominem te memento! Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. Minor erat, si tunc deus diceretur quia non vere diceretur. Maior est qui revocatur, ne se deum existimet.

Augustus, imperii formator, ne dominum

quidem dici se volebat; et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Ceterum liber sum illi. Dominus enim meus unus est, deus omnipotens aeternus, idem qui et ipsius. Qui pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam potestatis. Etiam familiae magis patres quam domini vocantur.

Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima sed et perniciosa adolatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.

Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere cui deo opus est. Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.