Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: Nolo mihi Iovem propitium; tu quis es? Me conveniat Ianus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est? Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.

Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis, siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis quam ipsum de Olympo Iouem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex viventibus quilibet non mortuo potior?

Sed nec hoc vos ratione facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis: adeo et in isto inreligiosi erga

deos vestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud vos per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur.

Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur. Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant.

Multi denique dei habuerunt Caesarem iratum. Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?

Ideo ergo committimus in maiestatem imperatoris, quia illos non subicimus rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum qui eam non putamus in manibus esse plumbatis.