Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen et servi metu nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur. Odium enim etiam timor spirat. Praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.

Et tamen adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant.

Itaque cum vice rebellandum ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt

adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.