Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum. Quid erratis? prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret.

Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales. Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.

Satis haec adversus intentationem laesae

divinitatis, quo non videamur laedere eam quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.

Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito,

obstinationem saluti praeferamus. Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur.