Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis adfectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas, verum utrobique.
Iam deos quaerite. Quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc detegentibus quod neque ipsi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille et an unicus quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.
Dicent ibidem: Et quis ille Christus cum sua fabula;
Si homo communis conditionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius, et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio et dei filius.1 Quodcunque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;
suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent. Renuntiant2 se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit: renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.
Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur servis dei et Christi.