Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite! Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est. virtus illi sua adsistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dicitis?

Non dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis. Quid autem inici potest adversus id quod ostenditur nuda sinceritate?

Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis. Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro deis agere respondent?

Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis adfectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas, verum utrobique.