Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo domino credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque Christianis1 fugentur, si illis sub Christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.

Omnis ista confessio illorum qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est. ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est: si religio non est, quia nec dei pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis.