Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e
cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo operetur expediam.Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt; totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant. Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam. Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt1 et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.
In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt,
repromittant. Benefici 2 plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis
edisseram? phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi! Aut si eadem et angeli et daemones operantur quae et dei vestri, ubi est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo dignius praesumetur ipsos esse qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse?