Apologeticum
Tertullian
Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares.
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt,
qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos quos adoratis. Multum est si eos adhibeam ut credatis Christianis propter quos non creditis Christianis. Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.
Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo iam non colit quod negavit. Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum.
Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.
Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi dominum per hominem Moysen colere didicerunt: ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt: ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum
demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. Quaerite igitur si vera est ista divinitas Christi.Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est. Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono. Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit.
Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. Sed
quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio. Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.